Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Monaldo (ex ord. Min.) episcopo Melfiensi scribit, se Mansuetum Minoritam, qui schisma intrusit in ecclesia Aretina, quando venerit ad ipsius (papae) praesentiam poenitentiam acturus, benigne recepturum esse.1
-
1330, novembris 24, Avinione.
-
1330
-
Monaldo episcopo Melfiensi.
Fraternitatis tuae literarum, quas benigne recepimus, lectione percepto, quod Mansuetus de ordine fratrum Minorum, qui se scismatice in ecclesia Aretina non sine multa temeritate intrusit, ad devotionem nostram et unitatem sanctae matris ecclesiae, relicto penitus erroris cuiuslibet devio, redire desiderans nostram et ipsius ecclesiae intendit misericordiam humiliter implorare, tuam volumus prudentiam non latere, quod, cum illius, cuius vices in terris licet insufficientibus meritis gerimus, inhaerere vestigiis cupientes tam ipsius Mansueti quam aliorum peccatorum conversionem intensis optemus desideriis et salutem, eundem Mansuetum, si contritus ad nostram se contulerit praesentiam, benigne recipere ipsumque, si eius vera fuerit conversio, pietate paterna prosequi proponimus favorabiliter et tractare. Datum [Avinione,] VIII kalendas decembris, anno quintodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°886., pp.-485
-
Reg. Vat. t. 110, f. 93, ep. 455.
1