Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Concedit indulgentias ecclesiam fratrum Minorum in castro dicto Cuccaro dioec. Caputaquen. visitantibus.1
-
1329, novembris 5, Avinione.
-
1329
-
Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.
Splendor paternae gloriae etc. Cum itaque dilecta in Christo filia nobilis mulier Ilaria de Lauria, relicta quondam Henrici primogeniti quondam Thomasii de sancto Severino comitis Marsici militis vidua, sicut asseruit, favore piae devotionis accensa, cupientes terrena in coelestia et transitoria in aeterna felici commercio commutare, quemdam locum ad opus fratrum ordinis Minorum in quodam castro suo de Cuccaroa Caputaquen. dioecesis pro suae et progenitorum suorum animarum salute aedificare inceperit non absque magno onere expensarum, sitque in loco praedicto quaedam ecclesia in honorem et sub vocabulo sancti Ioannis Baptistae, ut asseritur, dedicata: nos volentes, ut dicta ecclesia congruis honoribus frequentetur, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in festivitate eiusdem sancti: centum dies, eis vero, qui per octavas festivitatis eiusdem, singulis videlicet ipsarum octavarum diebus, eamdem ecclesiam devote visitaverint annuatim, quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Dat. Avinione, nonis novembris, anno quartodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°818, pp.407-408
-
Reg. Vat. t. 93, ep. 235, apud Wadd. l. c. n. 108; cfr. infra n. 841.
1 -
(a) Cuccaro vetere in cust. Principatus prov. Terrae laboris.