« bullarium-franciscanum-4101 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Episcopo Cortonen. concedit facultatem absolvendi fratres Minores redeuntes ad devotionem ecclesiae Romanae.1

  •  
    1329, iulii 7, Avinione.

  •  
    1329


  •  

    Raynerio episcopo Cortonensi.

    Auditui nostri apostolatus innotuit, quod nonnulli fratres ord. Minorum tuarum civitatis et dioecesis Cortonensium, qui viro perfido Michaeli de Caesena, olim dicti ordinis nunc vero fraudis et erroris ministro haeretico et de haeresi sententialiter condempnato, suisque complicibus et sequacibus ducti caeca insania contra nos et Romanam ecclesiam dampnabiliter adhaeserunt, nunc saniori usi consilio suos humiliter recognoscentes errores et culpas ad gremium sanctae matris ecclesiae nostramque devotionem redire desiderant, absolutionis beneficium a poenis et sententiis, quas incurrisse noscuntur, propter hoc suppliciter postulando. Nos autem illius (licet insufficientibus meritis) vices gerentes in terris, qui non iustos sed peccatores vocare ad poenitentiam se venisse testatur, volentes eisdem fratribus, si vera sit eorum contritio, pietatis et misericordiae ianuam aperire, fraternitati tuae, de qua fiduciam in Domino gerimus specialem, fratres eosdem, qui relicto penitus huiusmodi erroris invio ad gremium eiusdem ecclesiae ac devotionem et obedientiam nostram cordibus contritis et humiliatis redire voluerint, recipiendi ad devotionem eandem eisque pro commissis in hac parte, prout animarum ipsorum saluti expedire cognoveris et tibi videbitur, salutares poenitentias iniungendi ac de absolutionis beneficio a praedictis poenis auctoritate nostra iuxta formam ecclesiae providendi necnon super irregularitate propter praemissa contracta cum eisdem misericorditer dispensandi (adiecto tamen specialiter et expresse, quod, si de cetero ad adhaesionem dicti haeretici aut sequacium et complicum suorum redirent aut eis praestarent quomodolibet auxilium, consilium vel favorem, relabantur in easdem poenas et sententias ipso facto) hac vice plenam concedimus tenore praesentium facultatem. Volumus autem, quod super receptionibus, absolutionibus et dispensationibus huiusmodi confici facias publica instrumenta, praesentium tenorem continentia, illa nobis e vestigio fideliter transmissurus. Datum Avinione, nonis iulii, anno tertiodecimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°802., pp.400-401

  •  
    Reg. Vat. t. 115, f. 26, ep. 167; cfr. supra n. 780.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 156014 (bullarium-franciscanum-4101), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/156014 (mise à jour : 26/01/2021).