Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Privat Michaelem de Caesena officio ministri generalis ord. Min.1
-
1328, iunii 6, Avinione.
-
1328
-
Ad perpetuam rei memoriam.
Dudum ad nostri apostolatus auditum fide digna relatione perducto, quod Michael de Caesena, tunc ordinis fratrum Minorum generalis minister, anno videlicet praeterito per totam quadragesimam et amplius in Urbe moram trahens, nonnulla nefanda cunctis catholicis contra nos et ecclesiam sanctam Dei subdole in favorem haereticorum et rebellium eiusdem ecclesiae procurabat, nos volentes obviare praemissis salubrius, eumdem Michaelem, quod infra certum sibi praefixum terminum coram nobis compareret personaliter, per nostras certi tenoris litteras duximus evocandum. Ipse autem, receptis litteris huiusmodi, se confingens infirmum et impetratis tam a carissimo in Christo filio nostro Roberto, rege Siciliae illustri, quam a dilectis filiis communi Perusino et quibusdam aliis excusatoriis super hoc ad nos litteris (suppressa, sicut postmodum evidenter claruit, veritate), comparere (tamquam sibi de praemissis male conscius) in praefixo termino non curavit. Sed eodem diu elapso termino, per terras rebellium ecclesiae transeundo, ad nostram veniens praesentiam et in nostra curia residens, cum diabolico exagitatus spiritu nesciret a suis pravis et damnandis conceptibus desistere, nedum praemissa continuare nefanda, sed peiora et horribiliora prioribus (eisdem adhaerendo nihilominus haereticis et rebellibus ac praestando contra nos et ipsam ecclesiam auxilia, consilia et favores, fratresque praedicti ordinis sui pravi propositi et operum damnabilium sectatores favendo, exaltando et ad status eiusdem ordinis promovendo, et alios zelatores honoris Dei et ecclesiae multipliciter deprimendo) committere continue, sicut fama seu verius infamia publica pluriumque bonorum virorum supradicti ordinis et aliorum fide dignorum insinuatione et assertione percepimus, non expavit. Cumque huiusmodi detestanda in divinae maiestatis offensam et ecclesiae offensionem enormem et fidei praeterire silentio salva conscientia nequiremus, eidem Michaeli ad nostram propter hoc praesentiam tunc specialiter evocato (praesentibusque venerabili fratre nostro Bertrando episcopo Tusculano et dilectis filiis Raymundo de Lados procuratore generali et Petro de Prato ministro provinciae sancti Francisci ac Laurentio de Coalh[an]o baccalaureo conventus fratrum Avenionensium praelibati ordinis) praemissa curavimus explicare, praedicentes eidem, quod super illis intendebamus plenius inquirere veritatem. Et quia brevis mora temporis nequaquam ad hoc sufficere videbatur, nos eidem Michaeli, quem, licet propter praemissa posset rationabiliter carceris mancipari custodiae, tractare propter honorem ordinis mitius voluimus, sub excommunicationis et depositionis ab officio et inhabilitationis ad quoscumque ordines, honores et dignitates, gradus et status ecclesiasticos poenis et sententiis, quas omnes et singulas ipsum incurrere voluimus ipso facto, si nostrae inhibitioni non pareret effectualiter, districtius duximus inhibendum, ne de civitate Avinionensi, ubi cum nostra curia residemus, recedere absque nostra speciali licentia quomodolibet attentaret.
Postmodum vero praefatus Michael, audita intrusione, quae de quodam praedicti sui ordinisa per illum iniquitatis filium, Ludovicum de Bavaria, Dei et ecclesiae eiusdem manifestum persecutorem et hostem ac de haeresi sententialiter condemnatum, patrata in Urbe praedicta dicitur, ad quam ipse Michael pro persona sua nequiter aspirasse dicitur ac etiam aspirare, intellectoque, quod quaedam armata galea, quam ipse sibi per dictum Ludovicum mitti procuraverat (sicut patronus eiusdem galeae affirmavit) postmodum ad portum de Aquismortuis applicarat, praedictis inhibitione ac poenis et sententiis in contemptum deductis, nocturno tempore latenter et furtive de civitate praedicta recessit et associatis sibi quibusdam iniquitatis suae complicibus (inter quos erant duo nequam viri, videlicet Bonagratia de ordine praedicto, qui suis excessibus et delictis exigentibus in eadem curia arrestatus ad sancta Dei evangelia iuraverat, se de ipsa curia minime sine nostra speciali licentia recessurum; et quidam Anglicus vocatus Gulielmus Occham ordinis praelibati, contra quem ratione multarum opinionum erronearum et haereticarum, quas ipse scripserat et dogmatizaverat, pendebat in eadem curia inquisitio auctoritate nostra diu est iam incepta — et propter hoc erat, ne absque nostra licentia de curia memorata recederet, arrestatus) ad portum supradictum deveniens seque reddens cum dictis complicibus fugitivum, primo quandam navim seu concham ac deinde galeam supradictam conscendit.
Nos autem eorumdem Michaelis et complicum fuga non absque magnae admirationis et turbationis materia intellecta, venerabilem fratrem nostrum Petrum episcopum Portuensem pro ipsis revocandis a deviis huiusmodi ad dictum portum una cum nonnullis aliis duximus destinandum. Qui quamvis eos moneri, prout melius potuit, fecerit, requiri ac citari nihilominus, ut ad curiam memoratam redirent seque coram nobis praesentarent personaliter, facturi super praedictis, quod iustitia suaderet, praefatus Michael tamquam obstinatus, in malum et reprobum sensum datus, pro se suisque complicibus pertinaciter ac irreverenter respondit, se ad nostram nullatenus praesentiam, sed ad dictos intrusum et Ludovicum potius accessurum. Nos etiam eundem Michaelem in audientia nostra publice citari super praedictis fecimus et evocari, Cumque praedictus Michael et complices de civitate Avinionensi praedicta, ubi cum nostra curia residemus, absque nostra licentia recesserint nec requisiti et citati sicut praemittitur redire voluerint, contumaces et fugitivos ac hostes Dei et ecclesiae fideique catholicae, praesertim cum ad haereticos, rebelles et schismaticos ire sicut praefertur disposuerint, se manifeste reddentes: nos cum fratribus nostris deliberatione super his diligenti praehabita, de ipsorum consilio praefatos Michaelem, Bonagratiam et Gulielmum reputamus merito contumaces ipsosque ratione contumaciae huiusmodi excommunicationis sententia innodamus. Et insuper dictum Michaelem praedictas excommunicationis, depositionis et inhabilitatis poenas et sententias. per nos contra eum promulgatas, incurrisse ac ipsum excommunicatum et depositum ab officio ac inhabilem ad quoscunque honores, dignitates, gradus et status ecclesiasticos ac quaevis beneficia ecclesiastica obtinenda existere, de dictorum fratrum consilio declaramus: tam contra ipsum quam dictos complices et eorum fautores eisque adhaerentes super praedictis et ea contingentibus (si, quando et quoties nobis videbitur) nos processuros praedicentes.
Ut autem processus noster ad communem omnium notitiam deducatur, chartas sive membranas, processum continentes eumdem, in maioris ecclesiae Avinionensis affigi vel appendi ostiis faciemus, quae processum ipsum suo quasi sonoro praeconio et patulo iudicio publicabunt, ita quod praenominati Michael et complices sui et alii, quorum interest, nullam possint excusationem praetendere vel ignorantiam allegare, quod ad eos processus huiusmodi non pervenerit, vel ignoraverint eundem, cum non sit verisimile, remanere incognitum vel occultum, quod tam patenter omnibus fuit publicatum. Datum Avinione, VIII idus iunii, pontificatus nostri anno duodecimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°714., pp.347-349
-
Cfr. Anal. Francisc. t. II, p. 141. — Michael de Caesena, etsi per summum pontificem officio privatus, hebdomadis quinque post superioribus fratribusque ord. Min. universis, ac si esset verus minister generalis, hasce dedit litteras et quidem Pisis, quo Avinione aufugerat: « Universis ministris, custodibus, guardianis et eorum vicariis ac ceteris fratribus ordinis fratrum Minorum frater Michael eiusdem ordinis minister generalis et servus salutem et pacem in Domino sempiternam. Iuris divini et humani legibus admonemur, Romano pontifici, nisi contraria Deo iubeat aut a fide sanctae Romanae ecclesiae deviet, obedire. At ubi contraria Deo vel contra id, quod per sanctam Romanam ecclesiam et eam sequentes sanctos patres est in fide vel moribus definitum, aliquid iubet, mandat, decernit, non est ei obediendum. Sane, licet sancta Romana ecclesia catholica et apostolica pluries definierit, quod abdicatio proprietatis omnium rerum tam in speciali quam etiam in communi propter Deum meritoria est et sancta, quam et Christus viam perfectionis ostendens verbo docuit et exemplo firmavit, quamque primi fundatores militantis ecclesiae, prout ab ipso fonte hauserant, in volentes perfecte vivere per doctrinae ac vitae ipsorum alveos derivarunt, quam quoque abdicationem proprietatis omnium rerum tam in speciali quam in communi almus Christi confessor sanctus Franciscus in sua regula per sedem apostolicam pluries approbata et ceteri ipsius regulae professores (volentes Christi et apostolorum eius sequi vestigia) servare Domino promiserunt, prout multi Romani pontifices declaraverunt et damnaverunt contrarium asserentes, prout in pluribus rescriptis sedis apostolicae continentur; et demum ad omnem viam praedictae veritatis adversariis praecludendam sedes apostolica solemnem ediderit decretalem, quam in libro sexto decretalium (sub tit. de verborum signif. cap. Exiit qui seminat) inseruit, in qua dictam fidei catholicae veritatem, quam sancta Romana tenet ecclesia, apertissime diffinivit (quae diffinitio et determinatio dudum est ab universali ecclesia catholica recepta et etiam novissime per decretalem, quae incipit Exivi de Paradiso, in Viennensi concilio editam et in septimo libro per dominum Ioannem, qui se papam XXII appellat, positam approbata); imo etiam dominus Ioannes in quadam sua declaratione iuxta initium sui pontificatus super regulam et statum fratrum Minorum edita per eumdem, quae incipit Quorundam exigit, dictam veritatem approbaverit (pronunciando et asserendo in ipsa sua declaratione dictas decretales Exiit qui seminat et Exivi de Paradiso salubriter editas, solidas, lucidas, multa maturitate digestas); et etiam in alia ipsius domini Ioannis ordinatione contra adversantes communitati fratrum ordinis Minorum edita per eumdem, quae incipit Gloriosam ecclesiam, pronunciaverit, dictum ordinem ab ipso suae fundationis exordio almi confessoris beati Francisci regulari traditione et apostolicae sedis auctoritate atque confirmatione indissolubili quadam textura ecclesiae catholicae connexum, fide clarum, spe validum, charitate profusum, humilitate placidum, obeditione devotum, velut singulare iubar sanctitatis, exemplo atque doctrinae verbo per universum mundum claruisse et ecclesiastico decori multum utilitatis et inclytae alacritatis multum invexisse: et adversantes statui dicti ordinis velut haereticos damnaverit, tamen postmodum operante humani generis inimico, qui se in angelum lucis transfigurans hactenus semper visus est et nunc hiis novissimis et periculosis temporibus nititur fortius in sancta Dei ecclesia divisiones, discordias, scandala et errores pro viribus quotidie seminare, praefatus d. Ioannes multa fecit et dixit in dictae veritatis praeiudicium et demum die IX mensis aprilis, quae fuit sabbato in albis proxime praeterito, me et pluribus aliis fide dignis personis in eius praesentia constitutis, pronunciavit et asseruit pluries frequenter, litteram, quam olim totum capitulum generale ordinis saepedicti apud Perusium congregatum fecit sive composuit et universis Christi fidelibus destinavit, fore haereticam, sicut constat per documenta et assertiones eorum, qui praesentes fuerunt ipsi pronunciamento et suis subscriptionibus roborarunt: in qua littera dictum generale capitulum praedictae determinationi sanctae Romanae ecclesiae firmiter et totaliter inhaerendo concorditer et unanimiter dicebat et fatebatur, non esse haereticum, sed sanum, catholicum et fidele, dicere et asserere, quod in dicta decretali Exiit de paupertate Christi et apostolorum eius, ut praedicitur, continetur. Et quia in continenti post dictum pronunciamentum eidem domino Ioanni in faciem restiti, dicens inter cetera eidem, quod ex tali pronunciamento sequebatur aperte, quod papa, quia in dicta decretali Exiit praedicta determinavit, fuisset haereticus, ipse non obstante huiusmodi contradictione in eadem sententia et assertione sua haereticali perseverans, ex huiusmodi resistentia adversus me commotus, me in sua curia arrestavit, mandans mihi, quod de eius curia non recederem absque eius licentia speciali. De qua arrestatione mandavit et fecit fieri publicum instrumentum, intendens me cogere ad abiurandum praedicta, sicut relatione fide digna cognovi, signis etiam multorum, quae fecit, hoc attestantibus manifeste. Ego vero attendens, quia, si praecepto et pronunciamento huiusmodi paruissem, viderer per consequens consentire, quod ecclesia Romana, quae praedictam determinationem fecit, fuisset haeretica et quod beatus Franciscus, quem sancta Romana ecclesia catalogo sanctorum adscripsit, qui regulam in dicta sua veritate fundavit, et totus ordo, qui in dictam litteram et determinationem consensit, et alii fratres ordinis ipsius, qui in professione huiusmodi veritatis catholicae finierunt dies suos, fuissent haeretici; et considerans, quod dictum pronunciamentum in articulum fidei “In unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam” enormiter impingebat (sub quo fidei articulo continetur, quod Romana ecclesia non potest errare in fide, quia Christus rogavit pro ea, ut non deficeret fides eius), et quod ipse ex dicto suo pronunciamento haeresim sanctae Romanae ecclesiae, quae praedictam ordinationem fecit et veritatem a centum annis citra firmiter tenuit et docuit, imponebat, et quod ipse dominus Ioannes sibi contrarius existebat pronunciando haereticum, quod alias fuerat per eum, ut praedicitur, approbatum, et quod ex indignatione ipsius contra me, odio et invidia sic manifestis, quod etiam magni de curia vix nihil loqui audebant, quantumcunque zelatores ordinis et personae meae, mihi mortis periculum imminebat propter eius in multis crudelitatem expertam; nec non ex causis aliis rationabilibus zelo fidei catholicae et status dicti ordinis, cui praesum licet indignus, et urgente conscientia motus: de peritorum consilio a praedicto prenunciamento manifestam haeresim continente ad sanctam Romanam catholicam et apostolicam ecclesiam appellavi. Quam appellationem feci et interposui in dicta curia infra tempus a iure statutum de peritorum consilio, ut praedicitur. Et quia, si in curia dicti domini Ioannis dictam appellationem publicare aut prosequi voluissem, timebam ex dictis et ex verisimilibus coniecturis mihi mortis periculum imminere, ut superius est iam dictum, de magnorum virorum et notabilium personarum consilio de dicta curia recessi: quin imo ad recessum me compulit et coegit. Siquidem a IX annis ordinem nostrum et meam personam indesinenter et atrociter persecutus multifarie nos videbatur omnes inducere ad mutandum statum, quem vovimus nobisque tradidit almus Christi confessor Franciscus. Nec ad hanc persecutionem tam diuturnam devitandam valuit patientia et obedientia ordinis: sed quanto humilius suis parebamus mandatis, quanto reverentius ordo se gerebat ad ipsum, tanto acriores iniurias et infamias publicas inferebat. Nec ad hoc similiter profuit instantia regum, dominorum, praesulum et aliorum magnorum et notabilium personarum, qui sui gratia super hoc scripserunt negotio sibi litteras efficaces; sed semper, ut dictum est, ad maiores molestias dire processit. Propterea nullus prudens et iustitia praeditus debet contra me aut ordinem aliqualiter commoveri, sed potius compati et admirari non modicum, quia nos sine causa tanto tempore tot molestiis pressit, et nos angustias huiusmodi tam diu potuimus aequanimiter tolerare. Accessi autem ad locum, ubi ipsam appellationem tuto possem publicare et prosequi, prout requirunt canonicae sanctiones. Cuius appellationis tenorem et formam intendo tam vobis quam ceteris fratribus aliis nostri ordinis destinare, ut ubilibet publicetur et omnes cognoscant, quod dicto domino Ioanni in haeresi manifesta deprehenso et etiam per imperatorem cum consensu Romani cleri et populi deposito non esset obediendum, et quod obedire foret animam suam damnare et haereticum se confiteri. Quare exhortor et persuadeo vobis, quod praedicti haeretici mandatis sive praeceptis in nullo obediatis, cum sit omni authoritate et potestate privatus, prout iura dicunt et canonicae sanctiones. Tenorem vero huius litterae faciatis per omnia loca fratrum vestrarum provinciarum et custodiarum celeriter publicare, ut zelus et fervor sanctorum patrum, qui suum statum diligunt, fortius accendatur atque clament ad Deum et beatum Franciscum, ut ordinem suum liberet et conservet semper in servitio et amore; ac etiam ceteris personis extrinsecis, cum opportunum et expediens videatur, [ipsum tenorem communicetis,] ut me et ordinem et fratres habeant ligitime et rationabiliter excusatos. Valete in Domino et orate pro me. Datum Pisis, nona die iulii anno Domini MCCCXXVIII ». Cfr. infra n. 716.
1 -
(a) Scilicet Petro de Corvaria, de quo cfr. not. ad n. 721 a.