« bullarium-franciscanum-3988 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Concedit Clarissis Sistaricen., a) quod de terris et possessionibus suis non teneantur solvere decimas, b) quod non teneantur solvere procurationes et alia id genus subsidia, c) quod possint heredes esse, d) quod possint gaudere privilegiis fratribus Minoribus concessis, e) quod habeant liberam sepulturam.1

  •  
    1327, decembris 23, Avinione.

  •  
    1327


  •  

    a) Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui monasterii sanctae Clarae Sistaricen.a ordinis sancti Damiani.

    Pietatis opera, cuius observantiae vos pro Christi gloria deputastis, adeo vobis apostolicae sedis gratiam promerentur, ut ea, quae cum Deo et honestate possumus, vobis favore benevolo concedamus. Ea propter, dilectae in Christo filiae, vestris iustis supplicationibus inclinati, ut de terris et possessionibus vestris, quas propriis sumptibus excoli facitis vel aliis conceditis excolendas, nulli decimas solvere teneamini nec aliquis ad id vos coarctare valeat, nisi vos ad alium ordinem transieritis, auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, X kal. ianuarii, anno duodecimo.

    b) Eisdem.

    Paupertati vestrae, quam voluntarie propter Deum sustinetis, paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut vos ad praestationem procurationum legatorum sedis apostolicae vel nuntiorum ipsius aut exactionum vel collectarum seu subsidiorum quorumcumque minime teneamini nec ad ea solvenda per litteras dictae sedis seu legatorum, rectorum vel nunciorum eiusdem, cuiuscumque tenoris existant, aut cuiuscunque auctoritate compelli minime valeatis. Nos enim decernimus irritas et inanes interdicti, suspensionis et excommunicationis sententias, si quas propter hoc in vos vel in vestrum aliquas aut monasterium vestrum imposterum contigerit promulgari. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    c) Eisdem.

    Devotionis vestrae precibus inclinati, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut possessiones et alia bona mobilia et immobilia, quae liberas personas sororum vestrarum mundi relicta vanitate ad monasterium vestrum convolantium et professionem facientium in eodem iure successionis vel alio iusto titulo, si remansissent in saeculo, contigissent et libere potuissent aliis erogare, exceptis rebus feudalibus, exigere, petere ac retinere libere valeatis. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    d) Eisdem.

    Devotionis vestrae precibus inclinati, ut privilegiis et indulgentiis ordini fratrum Minorum ab apostolica sede concessis, competentibus vobis, uti possitis, auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum ut supra.

    e) Eisdem.

    Devotionis vestrae precibus inclinati, sepulturam ecclesiae vestrae, sine alieni iuris praeiudicio, liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, dummodo excommunicati vel interdicti aut publice usurarii non fuerint, nullus obsistat: salvis tamen canonica iustitia et parochiali iure illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Nulli ergo etc. Datum ut supra.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°693., p.337

  •  
    Reg. Vat. t. 85, ep. 813-417, apud Wadd. l. c. nn. 87-91.

    1

  •  
    (a) Sisteron in custodia cognomini prov. Provinciae.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155901 (bullarium-franciscanum-3988), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155901 (mise à jour : 26/01/2021).