Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Indulget fratribus ord. Theuton. domus Marburgensis, quod tempore interdicti in ipsius domus ecclesia, ubi corpus s. Elisabeth requiescit, ianuis apertis faciant celebrari divina.1
-
1326, iunii 7, Avinione.
-
1326
-
Dilectis filiis ‥ commendatori et fratribus domus in Marbury ordinis beatae Mariae Theutonicorum Maguntinae dioecesis.
Sincerae devotionis affectus etc. Vestris itaque supplicationibus inclinati, ut, cum contingeret in civitate et districtu Maguntinis cessationem fieri divinorum vel civitatem seu dioecesim praedictas ecclesiastico interdicto supponi, possitis in ecclesia seu cappella dictae domus, in qua corpus sanctae Helisabet viduaea requiescit, videlicet in dedicationis eiusdem ecclesiae ac in obitus et translationis ipsius sanctae festivitatibus, ianuis apertis et pulsatis campanis, excommunicatis tamen et interdictis exclusis, divina officia solemniter facere celebrari, dummodo vos vel aliquis vestrum causam non dederitis huiusmodi interdicto nec id vobis vel alicui vestrum contingat specialiter interdici, auctoritate vobis praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, VII idus iunii, anno decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°614., pp.-303
-
Reg. Vat. t. 81, f. 517, ep. 2891.
1 -
(a) Olim uxoris et postmodum viduae relictae Ludovici lantgrafii Thuringiae, filiae Andreae regis Hungariae, patronae fratrum et sororum tertii ordinis s. Franc. Cfr. huius op. t. I, passim.