Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Guilelmo episcopo Alben. (ex ord. Min.) concedit facultatem testandi.1
-
1326, iunii 6, Avinione.
-
1326
-
Ven. fratri nostro Guilelmo episcopo Alben.
Quia praesentis vitae conditio etc. Nos itaque, tuis supplicationibus inclinati, ut de bonis mobilibus eccl. Alben. ... necnon et de quibuscunque aliis bonis mobilibus a te per eamdem ecclesiam licite acquisitis pro decentibus et honestis expensis tui funeris et pro remuneratione illorum, qui tibi viventi servierunt, ... disponere ... valeas, non obstante, quod ordinis fratrum Min. professor existis, fraternitati tuae plenam et liberam auctoritate praesentium concedimus facultatem. Volumus tamen, quod in eorundem dispositione bonorum iuxta quantitatem residui erga dictam ecclesiam te liberalem exhibeas, prout conscientia tibi dictaverit et animae tuae saluti videris expedire. Dat. Avinione, VIII idus iunii, anno decimo.a
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°612., p.302
-
Reg. Vat. t. 81, ep. 1687. Cfr. infra n. 1049 et 1054.
1 -
(a) Aliis litteris eodem die datis summus pontifex isti Guilelmo episcopo concedit, quod confessor ipsi in mortis articulo possit conferre plenariam peccatorum absolutionem (l. c. ep. 1188); die 20 maii 1326 eidem ad litteras per ipsius fratrem germanum fr. Franciscum de Cauccella (Civitella?) ord. Min. sibi missas responderat, non expediens videri, suam ecclesiam modo dimittere (l. c. t. 346 cfr. 341). Die 23 ian. 1327 Ioannes XXII laudat ipsius industriam in custodiendis castris ecclesiae Asten. aliisque negotiis exequendis; ei autem, ne ad curiam Rom., sicut intendit, personaliter veniat, respectu momentanei status illarum partium dissuadet, licet grata sibi eius praesentia esset (l. c. t. 114, ep. 268, al. 291). Die 13 ian. 1328 idem summus pontifex ipsum cum aliis praelatis conservatorem treugarum inter regem Siciliae ex una et marchiones de Carreto, marchionem Saluzziarum, Philippum de Sabaudia, marchionem Montisferrati ex altera parte indictarum constituit et quinque diebus post episcopis Alben. atque Asten. committit, ut inquirant contra illos in loco Siffredi dioec. Taurinen. degentes, qui spoliaverunt nonnullos ad curiam Rom. accedentes (l. c. p. II, f. 86 et 87, cfr. 82 et 83).