« bullarium-franciscanum-3893 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Concedit indulgentias visitantibus capellam in hon. s. Ludovici episcopi (ex ord. Min.) in ecclesia Neapolitan. a Philippo principe Tarentino fundatam.1

  •  
    1326, ianuarii 15, Avinione.

  •  
    1326


  •  

    Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.

    Sanctorum meritis inclyta gaudia etc. Cupientes igitur, ut cappella, quam dilectus filius nobilis vir Philippus princeps Tarentinusa in ecclesia Neapolitana ad honorem et gloriam beati Ludovici episcopi et confessoris et sub eius vocabulo pia devotione construxit, a christifidelibus congruis honoribus frequentetur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui dictam cappellam in festo translationis eiusdem gloriosi confessoris: unum annum et quadraginta dies, eis vero, qui per eiusdem festivitatis octavas eamdem capellam venerabiliter visitaverint annuatim, quadraginta dies singulis ipsarum octavarum diebus, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinione, XVIII kalendas februarii, anno decimo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°599., pp.-297

  •  
    Reg. Vat. t. 80, f. 225, ep. 588.

    1

  •  
    (a) Frater Roberti regis Siciliae et patruus s. Ludovici episc.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155806 (bullarium-franciscanum-3893), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155806 (mise à jour : 26/01/2021).