Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Mandat ministro generali ord. Min., ut ipsum summum pontificem certiorem reddat de iis, quae in causa fr. Petri Arnaldi lectoris in conventu Maioricen. sint acta.1
-
1325, octobris 7, Avinione.
-
1325
-
Dilecto filio Michaeli ordinis fratrum Minorum generali ministro.
Exponente dudum coram nobis dilecto filio Petro Arnaldi tui ordinis, tunc lectore fratrum eiusdem ordinis Maioricisa commorantium, quod olim ipso coram certis custodibus ac gardianis et lectoribus eiusdem ordinis super certis articulis adversus eum obiectis, sicut asseritur, licet falso delato, actisque habitis super haec coram eis, quae per dilectum filium Arnaldum de Canellis tunc ministrum fratrum dicti ordinis provinciae Aragoniae asseruit in locis pluribus fuisse corrupta, postmodum per te coram triginta fratribus ipsius ordinis vel circa de omnibus custodiis dictae provinciae Aragoniae ad hoc vocatis specialiter in iudicio, actis eisdem productis et dicti Petri Arnaldi responsione super eisdem obiectis contra ipsum audita, tu et dictus Arnaldus de Canellis iudicastis et determinastis, quod ipse occasione obiectorum huiusmodi capi non demeruerat nec puniri, sicut captus extiterat et punitus. Nos autem volentes super hiis plenius informari, dilectis filiis Petro de Artarama, sacrae theologiae professori, ministro dictae provinciae Aragoniae, Iohanni Peyronib Barchinonensi, Raymundo de Medis Valentiae, Eximino de Hospitali Navarrae fratrum ordinis praedicti custodibus, ac Garciae Martini, Garino Valentini et Iohanni de Monteforti, lectoribus de Turolioc Caesaraugustanae dioecesis conventuum fratrum ordinis supradicti, nostris certi tenoris litteris dedimus in mandatis, ut ipsi, quos dictus Petrus Arnaldi de praedictis, nec non [de eo,] quod dictus Arnaldus de Canellis et quidam consiliarii sui, per quos ipse captus extiterat et punitus, per nonnullos fratres praelibati ordinis ad hoc specialiter evocatosd fuerunt in tua praesentia iudicati fore poena talionis plectendi, scire asseruit plenius veritatem, nos per litteras suas eorum communitas sigillis de praemissis certificare curarent, ut certiorati per ipsos scire, quid agendum esset super negotio huiusmodi, valeremus. Sane cum adhuc iuxta tenorem mandati nostri huiusmodi de praedictis certificati nondum fuerimus per eosdem et super illis per te certiorari velimus, discretioni tuae per apostolica scripta in virtute obedientiae districtius praecipiendo mandamus, quatinus nos de praedictis omnibus per tuas litteras efficere studeas certiores, ut possimus in hac parte, quod expedire secundum Deum videbimus, ordinare. Dat. Avinione, nonis octobris, anno decimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°589., p.293
-
Reg. Vat. t. 113, f. 270, ep. 1599.
1 -
(a) Mallorca in cust. Barchinonensi prov. Aragoniae.
-
(b) Cfr. supra n. 574.
-
(c) Teruel in custodia Valentiae.
-
(d) In registro: evocatis.