Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Concedit indulgentias in festivitate translationis b. Ludovici episcopi in ecclesia fratrum Min. Massilien. peragenda.1
-
1323, novembris 8, Avinione.
-
1323
-
Universis Christifidelibus praesentes litteras inspecturis.
Ante tronum divinae clementiae etc. Cupientes igitur, ut reliquiae corporis beati Ludovici episcopi et confessoris, quae in ecclesia dilectorum filiorum fratrum Minorum Massilien. gloriosissime requiescunt, in festivitate translationis eiusdem Sancti, quae die martisa proxima celebrabitur, a fidelibus veneretur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui praedictam ecclesiam et ipsius sancti sepulcrum in die festivitatis translationis praedictae et per octabas eiusdem cum devotione et reverentia visitabunt, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, duos annos et duas quadragenas in festo ac centum dies pro singulis diebus octabarum ipsarum de iniunctis sibi poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinione, VI idus novembris, anno octavo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°517., p.256
-
Reg. Vat. t. 112, f. 76, ep. 354.
1 -
(a) I. e. 15 nov. 1323.