Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Concedit fratribus Min. Albingan. facultatem se transferendi ad alium locum infra moenia ipsius civitatis.1
-
1323, septembris 1, Avinione.
-
1323
-
Dilectis filiis ministro provinciali fratrum ordinis Minorum in provincia Ianuen. et fratribus eiusdem ordinis loci Albinganen.
Inter ceteros ordines in agro plantatos ecclesiae sacrum vestrum ordinem, claris suis exigentibus meritis, gerentes in visceribus caritatis, ad ea vigilanter intendimus ac opem operamque sollicitam impertimur, per quae status eiusdem ordinis ad divini nominis gloriam prosperis semper successibus affluat et praeservetur a noxiis et adversis. Sane petitio vestra nobis exhibita continebat, quod locus vester, qui hactenus iuxta muros civitatis Albinganen.a consistebat, per fideles ecclesiae, per quos tunc dicta civitas tenebatur, pro ipsius civitatis tutela et ne per obsidionem hostium eidem periculum immineret, fuit usque ad fundamenta destructus. Unde vos attendentes, quod, si dictus locus in eodem fundo, in quo fuerat, reaedificetur de novo, frequenter eadem civitas simili posset periculo subiacere, quodque locus idem intra fortalitia sive moenia civitatis eiusdem propter parvitatem ambitus ipsius mutari non potest, quin esset prope ecclesiam dilectorum filiorum fratrum ordinis Praedicatorum civitatis praedictae infra cannarum spatium, infra quod prope dictam ecclesiam vobis locum recipere et habere non licet contra constitutionem per fel. record. Clementem papam IV praedecessorem nostrum super hoc specialiter editamb, nobis humiliter supplicastis, ut, ne contingat vos propterea in dicta civitate loco carere, huiusmodi necessitatis articulo deposcente providere vobis super hoc de opportuno remedio dignaremur. Nos itaque vobis in hac parte paterno compatientes affectu vestrisque supplicationibus inclinati, quod praedictum locum possitis mutare ac etiam infra dictum spatium prope ecclesiam dictorum fratrum Praedicatorum civitatis praedictae in fundo seu territorio a vobis alias legitime acquisito vel etiam acquirendo reaedificare et construere libere valeatis, constitutione praedicta et qualibet alia contraria non obstantibus, vobis auctoritate praesentium liberam concedimus facultatem. Volumus autem, quod in mutatione loci praefati displicentiam et molestiam dictorum fratrum Praedicatorum curetis omnino quantum poteritis evitare, quodque constitutioni praedictae quoad alia loca nullum per hoc praeiudicium generetur. Nulli ergo etc. Datum Avinione, kalendis septembris, anno septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°510., p.254
-
Reg. Vat. t. 75, ep. 1467, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, p. 1, n. 119.
1 -
(a) Albenga in custodia Albingan. prov. Ianuae.
-
(b) Cfr. supra p. 4, not. 15.