Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Visitantibus capellam ad honorem b. Ludovici episcopi in ecclesia Villae novae dioec. Ruthenen. (Rodez) constructam indulgentias elargitur.1
-
1323, iulii 29, Avinione.
-
1323
-
Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.
Vitae perennis gloria etc. Cupientes igitur, ut capella, quam venerabilis frater noster Galhardus archiepiscopus Arelatensis in ecclesia Villae novae Ruthenensis dioecesis ad honorem beati Ludovici episcopi et confessoris pia devotione construxit, a Christi fidelibus congruis honoribus frequentetur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui dictam capellam in die festi eiusdem gloriosissimi confessoris: centum dies, eis vero qui per septem dies dictum festum immediate sequentes eandem cappellam venerabiliter visitaverint annuatim, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies de iniunctis eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum Avinione, IV kalendas augusti, anno septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°504., p.252
-
Reg. Vat. t. 75, f. 102, ep. 1271.
1