« bullarium-franciscanum-3703 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Raymundum Minoritam praeficit ecclesiae Vigintimilien. in episcopum.1

  •  
    1320, novembris 26, Avinione.

  •  
    1320


  •  

    Venerabili fratri Raymundo electo Vigintimilien.

    Inter caetera etc. Dudum siquidem bonae memoriae Octone episcopo Vigintimilien. regimini Vigintimilien.a ecclesiae praesidente, nos cupientes eidem ecclesiae, quamprimum ipsam quocumque modo vacare contingeret, personam iuxta cor nostrum idoneam, quae tanto oneri et honori congrueret, praesidere, provisionem ipsius ecclesiae ea vice dispositioni nostrae et sedis apostolicae duximus specialiter reservandam, decernentes extunc irritum et inane, si secus per quoscumque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attentari. Postmodum vero eodem Octone rebus humanis exempto, dilecti filii capitulum eiusdem ecclesiae, huiusmodi nostrae reservationis forsan ignari, Iacobum de Maximino presbyterum Alben. dioecesis de facto in Vigintimilien. episcopum elegerunt. Nos igitur attendentes, quod nullus praeter nos de provisione praefatae ecclesiae hac vice se intromittere poterat reservatione obsistente praedicta, praefatam electionem de ipso Iacobo, utpote post et contra praefatam reservationem de facto praesumptam, irritam prout erat decrevimus et inanem. Deinde vero de salutari provisione ipsius ecclesiae, ne prolixae vacationis exponeretur incommodis, sollicite cogitantes, post deliberationem, quam cum fratribus nostris ad deputandum eidem ecclesiae personam utilem, cuius industria et sollicitudine valeret utiliter dirigi et in suis iuribus adaugeri, demum ad te ordinem fratrum Minorum expresse professum, poenitentiarium nostrum, in sacerdotio constitutum, virum utique, prout nos familiaris experientia docuit, litterarum scientia praeditum, vitae ac morum honestate decorum aliisque virtutum meritis insignitum, direximus oculos mentis nostrae: quibus omnibus debita meditatione pensatis, de persona tua nobis et eisdem fratribus ob tuorum exigentiam meritorum accepta de ipsorum fratrum consilio eidem Vigintimilien. ecclesiae auctoritate apostolica providemus, teque illi praeficimus in episcopum et pastorem, curam et administrationem ipsius tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo etc. Datum Avinione, VI kalendas decembris, anno quinto.b


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°412., p.193

  •  
    Reg. Vat. t. 71, ep. 276, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 94.

    1

  •  
    (a) Ventimiglia, olim in Mediolan., nunc in Ianuen. provincia ecclesiastica.
  •  
    (b) Eidem Raymundo Ioannes XXII die 3 iulii 1321 episcopum Regen. ac praepositos Foroiulien. et Grassen. constituit conservatores iurium ipsius et die 1 augusti 1321 ecclesiam s. Ampelii dioec. Vigintimil. (per praepositum et canonicos O. S. A. gubernari solitam) concedit in commendam (Reg. Vat. t. 72, ep. 1382 et 1383). Cfr. infra n. 730.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155616 (bullarium-franciscanum-3703), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155616 (mise à jour : 26/01/2021).