« bullarium-franciscanum-3702 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Mandat episcopo Tolonen., quod beguinas de castro de Areis suae dioecesis in statu ipsarum dimittat et manuteneat.1

  •  
    1320, novembris 22, Avinione.

  •  
    1320


  •  

    Venerabili fratri [Elzeario] episcopo Tolonensi.

    Cum de mulieribus, quae beghinae vulgariter et communius nuncupantur, felicis recordationis Clementi papae V praedecessori nostro praecipue de Alamanniae partibus multa fuissent insinuata sinistra, praesertim quod earum aliquae de summa Trinitate et divina essentia disputare et etiam praedicare, circa articulos quoque fidei et ecclesiastica sacramenta opiniones eidem fidei contrarias introducere multorumque simplicium animos in diversos super iis errores inducere ac alia multa periculum animarum patientia facere subfucatae sanctitatis velamine praesumebant, ex quibus nec non et aliis de dictis mulieribus frequenter auditis habens eas dictus praedecessor non indigna ratione suspectas, statum ipsarum prohibendum duxit et a Dei ecclesia penitus abolendum (in illas, quae statum huiusmodi iam assumptum sectarentur ulterius, aut quae de novo illum assumerent, excommunicationis sententiam promulgando). Cum attamen carissima in Christo filia nostra Sancia regina Siciliae illustris nuper ad auditum apostolatus nostri deduxerit, esse plurimas in castro de Areis tuae dioecesis huiusmodi mulieres beguinas de Robaudo nuncupatas, quae per virtutum odoramenta currentes honeste vivunt, devote frequentant ecclesias, praelatis suis reverenter obediunt et se in praemissis disputationibus et erroribus non involvunt nec suas vel aliorum animas per opiniones erroneas et ab evangelica veritate degeneres damnabili praesumptione decipiunt, sed in sancta et solida simplicitate viventes in eodem habitaculo ad tutiorem castitatis observantiam immorantur et sic ab hactenus vixerunt laudabiliter atque vivunt, quod nulla unquam super hiis fuit vel est suspicio vel infamia contra ipsas: fuit nobis pro parte dictae reginae humiliter supplicatum, ut providere super hiis per apostolicae sedis providentiam dignaremur. Nos igitur indignum et rationi contrarium reputantes, si probas et reprobas similis censura percelleret, et dictae reginae et dictarum mulierum humilibus supplicationibus inclinati, fraternitati tuae, de qua plenam in Domino fiduciam gerimus, per apostolica scripta mandamus, quatenus per te vel alium de vita dictarum mulierum diligentius informatus, si praemissa veritate nitantur, ut praefertur, dictas mulieres laudabiliter viventes libere remanere permittas iuxta modum et ritum per eas hactenus debite et diutius observatum: sic quod per te non molestentur nec permittas eas vel ipsarum aliquam in personis et bonis earundem occasione prohibitionis et abolitionis huiusmodi, quousque de statu earum fuerit aliter per sedem apostolicam ordinatum, ab aliquo vel aliquibus molestari, molestatores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Non obstante etc. Datum Avinione, X kalendas decembris, anno quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°411., pp.192-193

  •  
    Reg. Vat. t. 71, f. 126, ep. 180.

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155615 (bullarium-franciscanum-3702), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155615 (mise à jour : 26/01/2021).