Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Committit episcopis Iserniensi et Suessano, ut confirment electionem de Matthaeo ord. Min. in archiepiscopum Surrentin. factam, si eam invenerint canonicam.1
-
1320, octobris 3, Avinione.
-
1320
-
Venerabilibus fratribus ‥ Isernien. et ‥ Suessanen. episcopis.a
Militanti ecclesia etc. Sane dudum, sicut accepimus, ecclesia Surrentinab per obitum bonae memoriae Richardi archiepiscopi Surrentini vacante, dilecti filii capitulum ipsius ecclesiae, vocatis omnibus, qui voluerunt, debuerunt et potuerunt commode interesse, die ad eligendum praefixa, ut moris est, convenientes in unum pro futuri substitutione pastoris et deliberantes per viam procedere compromissi, in dilectos filios Matthaeum de sancta Cruce et Matthaeum Sersari Verulan. (?) et Matthaeum Sersarii Serviente Surrentin. et Hugonem de Castro Penario Beneventan. ecclesiarum canonicos compromittere curaverunt, promittentes, quod illum in suum et ipsius ecclesiae Surrentinae archiepiscopum reciperent et haberent, quem dicti compromissarii in archiepiscopum eiusdem ecclesiae concorditer ducerent eligendum. Ipsi vero huiusmodi compromisso recepto, secedentes in partem, et demum inter se praehabita deliberatione diligenti, dilectum filium Matthaeum de Capua ordinis Minorum in Surrentinum archiepiscopum unanimiter et concorditer elegerunt, qui, sicut asseritur, obtenta a suo superiore licentia, huiusmodi electioni de se factae, sibi per specialem eiusdem capituli nuntium praesentatae, consensit ac postmodum, licet ipse ad prosequendum negotium electionis huiusmodi et accedendum personaliter ad sedem apostolicam se parasset, tamen carissima in Christo filia nostra Maria regina Siciliae illustrisc et dilectus filius Carolus (primogenitus carissimi in Christo filii nostri Roberti regis Siciliae illustris) dux Calabriae, diligentius attendentes, quod praesentia eiusdem Matthaei, utpote sicut asseritur viri providi ac discreti, erat circa eorum obsequia in illis partibus opportuna, voluerunt, quod in illis partibus maneret, ac nobis per suas litteras cum instantia supplicarunt, ut tum propter hoc tum propter maris et terrae pericula, quae de partibus illis venientibus ad sedem praedictam incumbere dignoscuntur, a personali comparitione dignaremur eumdem habere de ipsius sedis gratia excusatum; et tam ipsi quam praefati capitulum, qui cum decreto electionis huiusmodi duos canonicos Surrentinos ad sedem destinarunt eamdem, nobis per suas litteras humiliter supplicarunt, ut examinationem electionis huiusmodi et personae ipsius electi et confirmationem eiusdem electionis aliquibus discretis in illis partibus committere dignaremur.
Volentes igitur eiusmodi ecclesiae Surrentinae obviare dispendiis, quae possent ei ex vacatione diutina imminere, eumdem Matthaeum propter praemissas causas a personali comparitione, quam nobis infra statutum tempus a canone facere tenebatur, de gratia speciali excusatum habemus, felicis recordationis Nicolai papae IV praedecessoris nostri et qualibet constitutione contraria non obstante. De vestra igitur circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel alter vestrum, Deum habendo prae oculis, de modo electionis, eligentium studiis et electi meritis et praefata licentia, quae sibi asseritur concessa, inquiratis diligentius veritatem, et, si praedictam electionem canonicam repereritis et de persona idonea canonice celebratam sibique fuisse concessam licentiam supradictam, ipsam auctoritate vestra confirmare curetis, impendendo vel faciendo eidem electo munus consecrationis impendi ac facientes sibi a suis subditis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi: contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.d Datum Avinione, V nonas octobris, anno quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°409., pp.191-192
-
Reg. Vat. t. 71, ep. 304, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 92.
1 -
(a) Ecclesiae Iserniensi (Isernia) tunc praeerat Petrus, Suessanae (Sessa) Bertrandus.
-
(b) Sorrento prope Neapolim.
-
(c) Mater Roberti regis.
-
(d) Eidem Matthaeo iam consecrato Ioannes XXII die 15 aug. 1321 assignari iussit pallium.