Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Eximit monasterium Isernien. ord. s. Clarae a iurisdictione episcopi ordinarii.1
-
1320, augusti 27, Avinione.
-
1320
-
Venerabili fratri episcopo Isernien.a
Piis desideriis etc. Sane dilecti filii nobilis viri Alferii de Isernia militis petitio nobis exhibita continebat, quod ipse pro suae et parentum suorum animarum remedio in civitate Isernien. ad Dei et gloriosae Virginis matris eius honorem quoddam monasterium ordinis sanctae Clarae in fundo suo proprio cum necessariis officinis ac loco apto et congruo pro capella incepit construere propriis sumptibus et expensis, et quod circa eius consummationem assidue laboratur, quodque illud sic convenienter dotare proponit, quod saltem viginti quinque sorores dicti ordinis decenter vivere valeant in eodem, iuxta consilium et voluntatem ministri et proborum fratrum ordinis Minorum provinciae sancti Angeli, in qua dicta civitas Isernien. consistit,b cum eius intentionis existat, quod idem monasterium liberaliter et sine retentione et reservatione aliqua sit ordinis antedicti, et quod per fratres Minores ad hoc deputandos visitetur dumtaxat, sicut visitantur alia monasteria praelibati ordinis sanctae Clarae. Quare nobis humiliter supplicavit, ut monasterium ipsum cum omnibus eius membris et bonis quibuscunque habitis et habendis ab officio, iurisdictione et potestate ordinarii et metropolitani loci gratiose eximere dignaremur, nihilominus indulgentes eidem, quod praefatum monasterium et personae degentes in eo nunc et imposterum semper gaudeant omnibus exemptionibus, privilegiis, libertatibus et immunitatibus, quibus gaudent alia loca monasteriorum ordinis praelibati.
Nos itaque, pium eiusdem militis propositum in Domino commendantes ipsumque favorabiliter prosequi cupientes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, postquam dictum monasterium (ut praemittitur, iam inceptum) constructum fuerit et sufficienter dotatum pro praedicto numero dictarum sororum et personis aliis ad earundem sororum et dicti monasterii servitia opportunis, ut eo liberius in eodem divinis laudibus intendatur, quo illud per sedem apostolicam potiori fuerit libertate munitum, praedictum monasterium cum membris et bonis ipsius quibuscunque habitis et habendis ab omni officio, iurisdictione et potestate tua et successorum tuorum episcoporum Isernien., qui erunt pro tempore, et cuiuslibet ordinarii et metropolitani loci auctoritate nostra eximere studeas et eidem etiam indulgere, quod ipsum monasterium et personae degentes in eo nunc et imposterum semper gaudeant omnibus exemptionibus, privilegiis, libertatibus et immunitatibus, quibus alia monasteria sororum dicti ordinis sanctae Clarae perfrui dignoscuntur. Datum Avinione, VI kalendas septembris, anno quarto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°404., pp.188-189
-
Reg. Vat. t. 70, ep. 1538, apud Wadd. l. c. p. 534, n. 74; cfr. supra n. 404.
1 -
(a) Isernia in provincia eccles. Capuan.
-
(b) In custodia Comitatus.