« bullarium-franciscanum-3599 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Stephanum episcopum Ulixbonen. (ex ord. Min.) arguit, eo quod discordiam inter Dionysium regem Portugalliae et coniugem eius (s. Elisabeth) suscitasse dicitur.1

  •  
    1318, martii 21, Avinione.

  •  
    1318


  •  

    Venerabili fratri nostro Stephano Ulixponensi episcopo.

    Ad nostrum non sine mentis perturbatione perduxit auditum fidedignae insinuationis assertio, quod tu, a tui ordinis modestia te alienum exhibens et maturitatis pontificalis expertem subitoque factus receptorum beneficiorum reprehensibiliter immemor et ingratus ad gratias, quibus carissimus in Christo filius noster Dionysius rex Portugalliae illustris te et tuos de regia liberalitate praevenit, inter ipsum ex una parte et carissimam in Christo filiam nostram [Elisabeth] reginam Portugalliae,a illustrem consortem suam, et dilectum filium nobilem virum Alphonsum primogenitum utriusqueb ex altera iniquis tuis suggestionibus (illius, qui primum schisma suscitavit in coelo, prosequendo vestigia) seminare discordiam satagisti, ex qua, si quod absit forsitan processisset, regno Portugalliae potuisset imminere de facili desolationis non parvum discrimen. Sed benedictus Altissimus, qui resistentiae manum apposuit tuumque in hac parte conatum iniquum effectum habere, sicut gaudenter accepimus, non permisit. Sane si prudentius advertisses, quod ex religionis debito et observantia pastoralis officii tenebaris ad concordiam revocare discordes et pacem inter quoscunque fideles pro viribus propagare; si considerasses attentius, quod, cum Dei vocentur filii, qui pacem faciunt, proculdubio alumpni sunt Sathanae, qui confundunt; si et illud non exclusisses a tuae considerationis examine, quod, qui discordiam seminat, in hoc mala innumera peragit, quod in cordibus dissidentium caritatem, quae mater est omnium virtutum, extinguit, nullatenus debuisses semen iactare mortiferum inter eos praecipue, inter quos solidioris caritatis debet inesse fomentum. Nosti namque, quod ipse Dominus coniugii institutor in concordia coniugum specialiter delectatur; nosti, quod ipse idem venerari parentes filiis praecipit et venerantibus dierum longitudinem repromittit. Quomodo ergo tu, qui debes Domino plebem parare perfectam eamque sibi, quantum in te fuerit, lucrifacere salutaribus monitis, discordiam potuisti inter ipsos coniuges et primogenitum serere, quos ad convivendum in unanimitate votorum debuisses potius induxisse? Profecto, frater, si consonent praemissa facta relatibus, nimirum graviter excessisti et ipsum pacis auctorem per id offendisse conspiceris, cum promptum, quantum in te fuit, paraveris dicto regno periculum et regem non leviter scandalizaveris antefatum. Quia igitur et nos praedicta, si vera sunt, displicibiliter gerimus, tuamque inde temeritatem multipliciter increpantes eam digna plectendam castigatione censemus, fraternitati tuae in virtute sanctae obedientiae districte praecipiendo mandamus, quatenus ex nunc a talibus abstinens praecedentis temeritatis errata sic corrigere studeas sicque circa nutriendam inter coniuges et primogenitum antedictos mutuam caritatem et pacem tuae partes sollicitudinis interponas, quod in oblivionem veniat, quicquid in commotionem potuerat, si adsit praemissis veritas, non iniuste venisse. Alioquin scire te volumus, quod, ubi de praemissis et quibusdam sinistris aliis de te nostro instillatis auditui (quae si vera sint, non sunt dissimulationis transeunda neglectu) poenam exigens nobis innotuerit veritas, sic te in Domino mediante iustitia castigare disponimus, quod, quantum in culpa excesseris, metieris in poena, et alii exemplo perterriti a similibus arcebuntur. Datum [Avinione], XII kalendas aprilis, [anno secundo].


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°315., pp.147-148

  •  
    Reg. Vat. t. 109, f. 121, ep. 502 (cfr. epp. 499-501). Vide supra n. 221, infra n. 478; cfr. Wadd. l. c. ad a. 1311, n. 10.

    1

  •  
    (a) Postmodum inter sanctas relatam.
  •  
    (b) Qui contra patrem suum bellum gessisse cognoscitur maxime ex eo, quod timebat, ne iste Alfonsum Sanctii, praedilectum filium suum naturalem, institueret heredem regni Portugalliae.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155512 (bullarium-franciscanum-3599), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155512 (mise à jour : 26/01/2021).