Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Confirmat Clarissis monasterii Villaecomitis regulam ab Alexandro IV concessam.1
-
1318, martii 15, Avinione.
-
1318
-
Dilectis in Christo filiabus abbatissae et conventui sororum inclusarum monasterii Villaecomitis ordinis sanctae Clarae Bracharen. dioecesis.
Ordinem sanctae Clarae tanto supponit devota credulitas apud Altissimum clariorem, quanto magis illum profitentes, verbo et opere prosequentes, se a mundi huius illecebris abdicantes, viam mandatorum Domini currere satagunt, per ipsum earum cordibus misericorditer dilatatis. Cum itaque, sicut dilectus filius nobilis vir Alphonsus Sanctii, natusa carissimi in Christo filii nostri regis Portugalliae illustris, et dilecta in Christo filia nobilis mulier Tarasia, uxor eius, nobis significare curarunt, ipsi zelo piae devotionis accensi monasterium vestrum in Villa-Comitisb Bracharen. dioecesis de bonis propriis fundaverint pariter et dotaverint, nobisque per eorum litteras humiliter supplicaverint, ut regulam sancti Damiani per felicis recordationis Alexandrum papam IV praedecessorem nostrum monasteriis sanctae Clarae concessam vobis, quae ipsam observastis hactenus et inviolabiliter proponitis perpetuis temporibus observare, concedere dignaremur: nos, ipsorum ac etiam vestris in hac parte supplicationibus annuentes, vobis et iis, quae vobis in monasterio praedicto successerint, praedictam regulam per praedecessorem eundem vobis traditam et a vobis et eisdem perpetuis temporibus inviolabiliter observandam auctoritate apostolica, de speciali gratia, tenore praesentium duximus concedendam. Nulli ergo etc. Datum Avinione, idibus martii, anno secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°313., pp.-147
-
Reg. Vat. t. 67, ep. 884, apud Wadd. l. c. reg. pont. Io. XXII, n. 38; cfr. infra n. 327.
1 -
(a) Illegitime quidem. Cfr. infra p. 146, not. 3.
-
(b) Villa do Conde.