Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Indulget Mariae, Siciliae reginae viduae, quod possit ingredi monasterium s. Mariae Neapol. ord. s. Clarae.1
-
1316, novembris 29, Avinione.
-
1316
-
Carissimae in Christo filiae Mariae reginae Ierusalem et Siciliae illustri.a
Personam tuam devotione praeclaram et generositatis titulo insignitam paternae caritatis affectibus prosequentes votis tuis libenter annuimus, ut, quae pie deposcis a nobis, tibi favorabiliter impertimur. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati tibi, ut monasterium sanctae Mariae domnae reginae Neapolitan. ordinis sanctae Claraeb cum decenti matronarum comitiva, quae octo numerum non excedat, ingredi libere valeas, dummodo eius, quae eidem monasterio praeest, ad id accedat assensus, et nec tu nec eaedem matronae aliquatenus pernoctetis ibidem, non obstantibus eorundem ordinis et monasterii statutis et consuetudinibus contrariis, auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Avinione, III kalendas decembris, anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°231., p.101
-
Reg. Vat. t. 64, f. 160, ep. 1448 a.
1 -
(a) Viduae relictae Caroli II regis Siciliae.
-
(b) Alias, ut videtur, s. Iohannis ad Nidum ab ipsa regina reformatum et ampliatum. Cfr. supra n. 151.