« bullarium-franciscanum-3514 »


Général

  •  
    Jean XXII (1316-1334)

  •  
    Praelatis infra nominatis mandat, ut religiosis (etiam de ordinibus Mendicantium) dioec. Albien. inhibeant, ne solemnizent matrimonia absque parochorum licentia.1

  •  
    1316, novembris 17, Avinione.

  •  
    1316


  •  

    Venerabili fratri ‥ episcopo Caturcensia et dilectis filiis ‥ abbati monasterii de Monte Albanob ac ‥ praeposito ecclesiae Tholosanae.

    Petitio venerabilis fratris nostri Beraldi episcopi Albiensisc nobis exhibita continebat, quod nonnulli religiosi exempti et non exempti, etiam de ordinibus Mendicantium, civitatis et dioecesis Albiensis ac partium vicinarum in ipsius episcopi et Albiensis ecclesiae praeiudicium et gravamen matrimonia inter personas civitatis et dioecesis praedictarum ac personas partium vicinarum cum personis eisdem in suis ecclesiis vel domibus aut capellis seu oratoriis celebrant et solemnizant seu celebrari aut solemnizari per se vel alios bannis non proclamatis permittunt, a rectoribus seu capellanis parochialium ecclesiarum, in quibus huiusmodi personae consistunt, licentia non habita nec obtenta. Praefati vero religiosi personas excommunicatas auctoritate ipsius episcopi aut officialium suorum vel alterius iudicis competentis in eorum locis et cimiteriis sive claustris, quamquam de earum absolutione non constet nec appareat aliqua super hoc obtenta ab episcopo, officialibus vel iudicibus supradictis, cum decedunt, ad ecclesiasticam sepulturam admittunt et sepeliunt et sepeliri faciunt contra praedictorum episcopi et suorum officialium voluntatem, eorum requisitione et contradictione qualicumque non obstante. Quare dictus episcopus nobis humiliter supplicavit, ut providere super hiis sibi et eidem Albiensi ecclesiae paterna sollicitudine curaremus. Nos igitur, praedictorum religiosorum conatibus obviare volentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus per vos vel alium seu alios, cum super hoc fueritis requisiti, eisdem religiosis, cuiuscumque ordinis fuerint, auctoritate nostra inhibere curetis, ne huiusmodi matrimonia, nisi eis constaret de rectorum licentia eorundem vel quod de parochiis eorum existerent, de caetero talia solemnizare praesumant, eos ad hoc monitione praemissa ac contradictores quoslibet per censuram ecclesiasticam compellendo; personas vero quascunque ut praemittitur sic ligatas sententiis, nisi prius legitime de eorum absolutione constaret, ut superius est expressum, in eorum cimiteriis sive locis ne admittant ad ecclesiasticam sepulturam, eos, si secus agerent, censura simili appellatione cessante cogatis. Datum Avinione, XV kalendas decembris, anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°230., pp.-101

  •  
    Reg. Vat. t. 64, f. 174, ep. 1490.

    1

  •  
    (a) Cahors in partibus Tolosanis (Toulouse).
  •  
    (b) Montauban, paulo post in ecclesiam cathedralem erecti.
  •  
    (c) Albi in partibus Tolosanis.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155427 (bullarium-franciscanum-3514), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155427 (mise à jour : 26/01/2021).