Général
-
Jean XXII (1316-1334)
-
Blanchae viduae Philippi de Atrebato concedit facultatem ingrediendi monasteria monialium certorum quorundam ordinum, etiam s. Clarae.1
-
1316, octobris 26, Avinione.
-
1316
-
Dilectae in Christo filiae nobili mulieri Blanchae relictae quondam Philippi de Attrebato.
Devotionis tuae sinceritas etc. Hinc est, quod nos tuis supplicationibus inclinati tibi, ut cum honesta et matura societate virorum sex et mulierum, quae totidem numerum non excedant, monasteria religiosarum sororum, scilicet Praedicatorum et sanctae Clarae, Cisterciensis, Cartusiensis et sancti Petri de Morronea ordinum, non obstantibus ipsorum monasteriorum vel ordinum contrariis consuetudinibus et statutis, ingredi libere de die ac horis congruis valeas, dummodo abbatum et abbatissarum monasteriorum ipsorum vel eorum qui monasteriis ipsis praefuerint, ad id accedat assensus, et nec tu nec viri et mulieres praedicti pernoctetis ibidem, auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Dat. Avinione, VII kalendas novembris, anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°228., p.100
-
Reg. Vat. t. 64, f. 258, ep. 1748. Cfr. supra not. 6.
1 -
(a) Olim Coelestini papae V, quare « Coelestini » quoque appellantur monachi secundum eius institutionem viventes.