Général
-
Clément V (1305-1314)
-
Thomae comiti Marsici eiusque uxori concedit facultatem aedificandi in civitate Tricaricen. unam domum ad usum fratrum Minorum.1
-
1314, ianuarii 10, Montiliis.
-
1314
-
Dilecto filio nobili viro Thomae de sancto Severino, comiti Marsici, et dilectae in Christo filiae nobili mulieri Suaviae eius uxori.a
Sincerae devotionis affectus, quem erga nos et apostolicam sedem geritis, promeretur, ut votis vestris in iis potissime liberaliter annuamus, per quae reddamini conspectui divinae maiestatis accepti vobisque praeter humanae laudis praeconium salutis proveniat incrementum. Habet siquidem expositae nobis vestrae petitionis assertio, quod in civitate vestra Tricaricensib non sunt aliqui de ordinibus Mendicantium, a quibus iuxta desideria vestra orationum suffragia et salubria documenta suscipere valeatis, quodque in desideriis vestris geritur, ut ibidem locum seu domos aliquas construatis, in quibus aliqui ex fratribus ordinis Minorum moram continuam contrahant, devotum et sedulum sacrificium laudis Altissimo impensuri. Sed quia dicti fratres locum seu domos ipsas recipere nequeunt (constitutione fel. rec. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri super hoc obicem ingerente) absque apostolicae sedis licentia speciali, vestra humilis flagitavit instantia, vobis super huiusmodi pio proposito et eidem ordini Minorum per ipsius sedis clementiam provideri. Nos itaque huiusmodi vestrum laudabile desiderium salubreque propositum dignis in Domino laudibus attollentes et volentes patris more benevoli, ut illud de apostolicae sedis beneplacito efficaciter impleatur, gerentes quoque circa praefatum ordinem Minorum specialis dilectionis affectum, devotioni vestrae construendi huiusmodi locum seu domos in civitate praefata dictoque ordini Minorum recipiendi libere locum et domos ipsas easque licite perpetuis futuris temporibus retinendi et morandi in illis ac inibi oratorium seu ecclesiam aedificandi sine iuris praeiudicio alieni, praedicta et qualibet alia constitutione contraria non obstante, plenam et specialem auctoritate apostolica licentiam impartimur.c Nulli ergo etc. Datum Montiliis Carpentoraten. dioecesis, IV idus ianuarii, pontificatus nostri anno nono.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°223., pp.98-99
-
Reg. Vat. t. 61, f. 21, ep. 73 (n. 10137), apud. Wadd. l. c. reg. pont. Clem. V, n. 46.
1 -
(a) Quae in eadem civitate Tricaricen. a. 1333 Clarissis monasterium fundasse dicitur.
-
(b) Tricarico in Basilicata.
-
(c) Quae quidem minime executioni mandata fuisse videtur. Crediderim tamen eius loco fundatum esse aut locum fr. Min. Marsici (in custodia Principatus provinciae Terrae laboris) aut monasterium Clarissarum Tricarici, de quo in annot. praeced.