« bullarium-franciscanum-3496 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Scribit fratribus Minoribus in capitulo generali Barchinonen. congregandis, se regulae fratrum Minor. declarationem confecisse, eamque, ut observetur, commendat atque iniungit; providi ministri gen. electionem inculcat et pro ecclesia suoque regimine orationes eorum implorat.1

  •  
    1313, maii 21, apud Castrum novum.

  •  
    1313


  •  

    Dilectis filiis capitulo generali fratrum ordinis Minorum Barchinonae proxime congregandis.

    Magister gentium, doctor egregius et praedicator eximius veritatis, diversas orbis terrarum, ut in peccati morte iacentibus aeternae vitae nunciaret gratiam, sicut nubes transvolans regiones ipsorum ubique perquirebat, ut, dum lucratis peccatoribus divina perficeret voluntatem, in eis spiritualem escam, de qua legitur: « esca iustorum est conversio peccatorum », quodammodo reperiret. Sic vos eiusdem apostoli sollicitudinis ala percussi calceatique pedes in praeparatione evangelii pacis, per quod munimen praedicationis accipitur, ubi prostratos in morte conspicitis peccatores, anxie pervolatis, ut eis vivificationem lucis perpetuae demonstretis, et ibi celeriter tenditis, ubi praedicationis fructum proventurum conspicitis salutare, errantium animas ad vitae gloriam revocando. Exultat quidem in Domino mater ecclesia et eis profusis gaudiis reverenter exsolvit plenitudinem gratiarum nostraque ipsum anima devote magnificat, quod vos, sicut vineae suae cultores industrii spiritualem exercendo culturam laboratis sollicite, quod ipsius vineae palmites latius extendantur et amplientur germinibus fructuosis. Dum enim honestatis fructus et honoris uberrimos, quos eiusdem producit ordinis sacra plantatio in caelestibus horreis inferendos, in examen nostrae considerationis adducimus, illum brachiis sincerae charitatis amplectimur et circa eum, quem in domo Domini praelucere syderea claritate conspicimus, paterna sollicitudine invigilamus, ut Deo propitio protegatur a noxiis, salubria semper incrementa suscipiat et floridae pacis affluat ubertate, nullaque in eo radix amaritudinis pullulet, vel stirpis noxiae succrescere valeat nocumentum. — Propterea dissensionisa odibilis ingrata materia dudum (illo procurante malorum omnium incentore, qui latius ibi suae consuevit nequitiae venena diffundere, ubi se magis obfuturum aestimat) suscitata, cum auditui nostri apostolatus innotuit, apostolici pectoris intimis non mediocris materiam turbationis ingessit et, ut dissensionem huiusmodi ministerii nostri radicibus extirparet solertia, una cum fratribus nostris (diversis modis exquisitis et viis) certis ex eis huiusmodi dissensionis negotium duximus committendum. Et demum quam pluribus ordinis personis eiusdem, quae magnum locum in eodem ordine obtinere noscuntur et quas ad prosperum statum eius affici credebamus, et nonnullis aliis religiosis sacrae theologiae magistris ac aliis magnae auctoritatis viris ad nostram praesentiam evocatis,b una cum eis super ipsius dissensionis sedanda materia sollicitudines multas subivimus et perpessi anxietates multiplices fuimus et labores. Et tandem, quia datum non extitit desuper, quod ante tempus generalis concilii Viennen.c finem praefatum negotium sortiretur, illud per diversos praelatos et alios profundae scientiae viros, qui ad concilium praefatum per nos postmodum congregatum accesserant, discuti mandavimus diligenter; et deinde post consultae discussionis examen et deliberationis exactae consilium negotium ipsum per nostrae declarationisd editum, quam ad vos iam pervenisse confidimus, direximus terminandum, prout in litteris nostris super hoc confectis plenius continetur. Cupientes igitur, ut declaratio ipsa pro eiusdem ordinis statu prospero et tranquillo plenius observetur, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praemissis debita et sollicita meditatione pensatis sic declarationem huiusmodi observare curetis, quod eius fines nullatenus excedatis. Et insuper unusquisque vestrum secundum mensuram possibilitatis, quam accepit a Domino, in bonis operibus enitescens sciat in sanctificatione et honore vas proprium possidere. — Et quia tunc praesidentis regimen bene disponitur, cum vitiis potius quam subditis dominatur, de tali (cuiuslibet partialitatis affectione semota) curetis eidem ordini providere ministro, qui caeteris prodesse cupiat, non praeesse, et de cuius operibus virtuosis videant subditi, quod formident, et de humilitate, quae virtutum comprobatur origo, quid imitentur, agnoscant; quique cupiditates terrenas nostri Salvatoris lege diiudicet, primam dilectionem Altissimo, secundam debere proximo memoretur, omnesque affectus suos hac regula dirigat, ut numquam a Domini cultu vel a conservi utilitate recedat, seque velut pater benevolus, personarum acceptione postposita, cunctis se praebeat propitium et benignum illosque dicti ordinis fratres, quos super praemissis ut praedicitur duximus evocandos et qui eis in dicto negotio adhaererunt, in eiusdem nutriat ordinis unitate ac mansuetudinis paternae dulcedine prosequatur et fraternae charitatis dilectione foveat et pertractet, ac ipsos consolationibus et officiis ordinis, prout requirit sufficientia et idoneitas eorumdem, plene participes faciat et consortes.e — Caeterum cum eadem ecclesia praesentis vexatione vitae fatigata frequenter quandoque verbis et interdum persecutionem iniuriis patiatur (quamvis sapientiam suam, cum verbis temptatur, exerceat et, cum vexatur iniuriis, in virtute patientiae roboretur) et propter hoc eam iustorum intercessionibus deceat adiuvari: suppliciter sponsi sui misericordiam in humilitate spiritus imploretis, ut tempestuoso procellarum turbine quiescente sub felicis aurae serenitate laetetur sibique fugatis de terra tenebris claritas pacis copiose resplendeat; fiat cor unum et anima una credentium multitudo humiliatis cervicibus superborum; nostrosque gressus, dum in praesentis valle miseriae peregrinamur, Dominus per suorum dirigat semita mandatorum ac nostrae debilitatis humeris fortitudinis robur adiiciens misericordi nobis pietate concedat, praefatam ecclesiam in sui nominis laudem et gloriam utiliter gubernare; et cum domus nostra huius terrenae habitationis eius imperio, per quem in praesenti saeculo nequam ingressum habuimus, dissolvetur, in illa caelesti Hierusalem, ad cuius aedificationem quasi quidam expoliti lapides electorum animae deferuntur, gloriosam (non manufactam, sed aeternam) dignetur concedere mansionem. Datum apud Castrumnovum Avinionen. dioecesis, XII kalendas iunii, pontificatus nostri anno octavo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°212., pp.94-95

  •  
    Ex autographo olim in archivo conv. s. Francisci Perusin. asservato. Quam perspicue hae litterae, quae in registris Clem. V desunt, eius in fratris Min. animum ostendant, neminem fugit.

    1

  •  
    (a) De paupertatis altissimae observantia.
  •  
    (b) Litteris 14 apr. 1310 datis; cfr. supra n. 158.
  •  
    (c) Cfr. supra n. 153.
  •  
    (d) Incip. « Exivi de paradiso »; cfr. supra n. 195.
  •  
    (e) In praedicto capitulo generali tempore Pentecostes a. 1313 Barchinonae (Barcelona) in Aragonia congregato, mortuo paulo ante Parisiis fratre Gonsalvo ministro generali, ipsius successorem electum esse fratrem Alexandrum Bonini de Alexandria, olim ministrum provinciae Terrae Laboris et postmodum Ianuen., nemo ignorat. Cfr. supra n. 7 (p. 4) et n. 158 not. 1 (p. 65 not. 7).

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155409 (bullarium-franciscanum-3496), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155409 (mise à jour : 26/01/2021).