Général
-
Clément V (1305-1314)
-
Sanciae reginae Siciliae indulget, ut duas Clarissas a ministro generali ord. Min. eligendas in suo consortio continuo habere possit.1
-
1312, iunii 20, Grauselli.
-
1312
-
Carissimae in Christo filiae Sanciaea reginae Siciliae illustri.
Personam tuam eximia devotione praeclaram gerentes sincerius in visceribus caritatis, petitiones libenter tuas, quantum cum Deo possumus, exaudimus. Cum itaque, sicut oblata nobis tua petitio continebat, tu ad ordinem sanctae Clarae et sorores ipsius speciali ferveas caritate et propter hoc aliquas de sororibus ipsis continue tecum habere desideres, nos tuis supplicationibus inclinati tibi, quod duas de sororibus ipsis, quas minister generalis ordinis fratrum Minorum, sub quorum cura sorores ipsius ordinis consistere dignoscuntur, ad hoc duxerit eligendas, continue tecum in hospitio tuo libere valeas retinere (quibuscumque ipsius ordinis sanctae Clarae statutis et consuetudinibus contrariis,b iuramento, confirmatione sedis apostolicae seu quacumque firmitate alia roboratis, nequaquam obstantibus), auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum in prioratu de Grausello prope Malausanam Vasionen. dioecesis, XII kalendas iulii, pontificatus nostri anno septimo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°199., pp.-88
-
Reg. Vat. t. 59, f. 82, ep. 392, (n. 8064). Cfr. infra n. 200.
1 -
(a) Roberti regis Siciliae uxori. Cfr. supra n. 111, p. 60, not. 4.
-
(b) Praesertim de perpetua clausura.