« bullarium-franciscanum-3399 »


Général

  •  
    Clément V (1305-1314)

  •  
    Concedit indulgentias visitantibus ecclesiam fratrum Minorum de Grandisono.1

  •  
    1308, augusti 1, Pictavis.

  •  
    1308


  •  

    Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis.

    1. Loca sanctorum omnium pia et prompta sunt devotione a fidelibus Christi veneranda, ut, dum Dei veneramur amicos, ipsi nos amabiles Deo reddant, et illorum nobis vendicantes quodammodo patrocinium apud ipsum, quod merita nostra non obtinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cum itaque, sicut ex parte dilecti filii nobilis viri Octonis de Grandissono fuit propositum coram nobis, ipse in fundo proprio in dicto loco de Grandissono Lausanen. dioecesis pro suorum et progenitorum suorum remissione peccaminum quasdam ecclesiam et officinas in honorem beati Francisci confessoris de bonis suis aedificare incepit opere plurimum sumptuoso, et iam fratres ordinis Minorum quamplures locum inhabitent supradictum: nos cupientes, ut ecclesia ipsa congruis honoribus frequentetur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui eamdem ecclesiam in Nativitatis, Apparitionis, Resurrectionis et Ascensionis Domini, beatae Mariae Virginis, sanctorum Francisci et Antonii ac beatarum Clarae et Catharinae virginum festivitatibus nec non in die Pentecostes, unum annum, eis vero, qui eamdem ecclesiam per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes singulis annis venerabiliter visitarint, quadraginta dies, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, de iniunctis eis poenitentus misericorditer relaxamus. Datum Pictavis, kalendis augusti, pontificatus nostri anno tertio.

    2. Licet is etc. Cupientes igitur, ut ecclesia fratrum ordinis Minorum de Grandissono Lausanen. dioecesis congruis honoribus frequentetur, omnibus vere poenitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in beatorum Francisci et Antonii ac sanctae Clarae festivitatibus et per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes annis singulis venerabiliter visitarint, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, unum annum et quadraginta dies de iniuncta eis poenitentia misericorditer relaxamus. Datum ut supra.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°116., pp.-53

  •  
    Grandson in custodia Lausanen. provinciae Burgundiae. Reg. Vat. t. 55, f. 103, ep. 533 a b (n. 2885 et 2886).

    1

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155312 (bullarium-franciscanum-3399), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155312 (mise à jour : 26/01/2021).