« bullarium-franciscanum-3318 »


Général

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Iohannae reginae Franciae concedit, ut monasterium s. Clarae iuxta Pruvinum cum liberis suis et aliquibus aliis personis intrare valeat.1

  •  
    1304, aprilis 22, Vulsennae.

  •  
    1304


  •  

    Carissimae in Christo filiae Iohannae reginae Francorum illustri.a

    Cum, sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis, tu ad monasterium sanctae Clarae iuxta Pruvinumb ordinis eiusdem sanctae Senonensis dioecesis specialem geras devotionis affectum: nos tuis supplicationibus inclinati, ut monasterium ipsum cum liberis tuis et tribus vel quatuor fratribus ordinis Minorum et totidem militibus nec non decenti comitiva honestarum matronarum possis, quoties volueris, causa devotionis intrare ibique cum huiusmodi matronis comedere et etiam pernoctare (quibuscumque statutis et consuetudinibus contrariis monasterii et ordinis praedictorum, iuramento, confirmatione sedis apostolicae vel alia quavis firmitate vallatis, nequaquam obstantibus), dummodo ad id abbatissae et conventus eiusdem monasterii accedat assensus, serenitati tuae auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo etc. Datum Vulsennae,c X kalendas maii, pontificatus nostri anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°35., pp.20-21

  •  
    Reg. Vat. t. 51, f. 223, ep. 156 de curia (p. 790, n. 1264).

    1

  •  
    (a) Uxori Philippi Pulchri, heredi regni Navarrae, quae die 2 apr. 1305 obiit.
  •  
    (b) Provins. Monasterium istud, cuius mentio apud Waddingum ad annum 1237 n. 17, Theobaldus vir princeps in medio monte, qui s. Catharinae dictus est, aedificavit, eiusque filius Theobaldus, qui ibi corpus suum humari praecepit, amplius ditavit. Hic etiam tumulata dicitur Isabella s. Ludovici Francorum regis filia et huius Theobaldi coniux, quae gravida excessit anno 1271 die 22 aprilis.
  •  
    (c) Bolsena ad lacum cognominem prope Viterbium.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155231 (bullarium-franciscanum-3318), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155231 (mise à jour : 26/01/2021).