« bullarium-franciscanum-3316 »


Général

  •  
    Benoît XI (1303-1304)

  •  
    Ordinem fratrum Minorum ab omni ordinariorum antistitum iurisdictione eximit et nonnisi Romano pontifici subiacere decernit.1

  •  
    1304, aprilis 2, apud s. Petrum.

  •  
    1304


  •  

    Dilectis filiis ‥a generali et provincialibus ac universis fratribus ordinis fratrum Minorum.

    Inter ceteros ordines, quos coelestis agricolae summa benignitas in horto plantavit ecclesiae, sacrum vestrum ordinem tam per orbis provincias superna gratia propagante diffusum, dum minori fungeremur officio, sincera charitate dileximus, ad statum eius feliciter promovendum sollicitis studiis intendentes. Nec minuit itaque, sed auxit potius circa ipsum praehabitae dilectionis affectum personae nostrae subsecuta promotio ad apicem apostolicae dignitatis, cum tanto propensius ad ipsius ordinis intendamus augmentum, quanto nobis facultas praestantior, quamquam nostris non exigentibus meritis, noscitur coelitus attributa. Licet igitur nonnulli Romani pontificesb praedecessores nostri praefatum ordinem a praelatorum iurisdictione quorumlibet prorsus exemerint ipsumque fore decreverint per ipsorum litteras specialesc exemptum, nos tamen, ordinem ipsum ob salutis fructus innumeros, qui ex ipso noscuntur animabus fidelium provenire, gerentes in visceribus charitatis, et propterea nolentes omnino, ut quisquam (cuiuscumque sit ordinis, dignitatis, conditionis aut status) vos generaliter aut specialiter ac praefatum ordinem super exemptione ipsius ac aliis vestri ordinis libertatibus et immunitatibus quibuscumque, sub quavis forma vel expressione verborum vobis et eidem ordini ab apostolica sede concessis, impugnare, turbare ac impetere valeat vel quomodolibet molestare, vos et ordinem ipsum ab omni et singulorum quorumlibet praelatorum et personarum ecclesiasticarum omnimoda potestate et iurisdictione prorsus eximimus de apostolicae plenitudine potestatis, ita quod nec etiam ratione delicti commissi vel initi contractus aut rei sitae, positae vel existentis contra loca vestra exempta possitis coram eis (non obstante constitutione fel. record. Innocentii papae IVd praedecessoris nostri in contrarium edita) impeti, molestari seu quomodolibet conveniri; decernentes, vos et ordinem ipsum immediate eidem sedi ac soli tantummodo Romano pontifici subiacere. Ecclesias insuper, oratoria, domos ac loca, quae tenetis et inhabitatis ad praesens ac tenebitis et inhabitabitis in futurum, dum et quoties vos illa tenere et inhabitare contigerit, exempta prorsus existere nulloque medio sedi subesse decernimus praelibatae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae exemptionis et declarationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem etc. Datum Romae apud sanctum Petrum, IV nonas aprilis, pontificatus nostri anno primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°33., pp.19-20

  •  
    Reg. Vat. t. 51, f. 218, ep. 123 de curia (p. 758, n. 1231). Litteris plane eiusdem tenoris et die 12 martii 1304 datis iam fratres Praedicatores eximuntur. Cfr. Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XI n. 12. Extant huius bullae quamplurima autographa (unum in archivo status Lucern.) et transumpta eorundem (unum in conventu fr. Min. Herbipolen.).

    1

  •  
    (a) Ioanni de Muro Vallium a Bonifatio VIII s. R. e. cardinalium collegio aggregato eiusque iussu ordinis regimen usque ad capitulum gen. hoc anno 1304 festo Pentecostes celebrandum retinenti.
  •  
    (b) Praesertim Nicolaus IV et Bonifatius VIII.
  •  
    (c) Incip. « Quia nonnulli » Nicolai IV a. 1288, et « Inter ceteros ordines » Bonifatii VIII a. 1295 (Bull. Franc. IV, 17 et 370).
  •  
    (d) Incip. « Volentes libertatem », cui derogabant iam Alexander IV et alii Romani pontifices, uti apparet ex annotatis ad bullam praefati Alexandri IV incip. Nec insolitum d. d. 22 dec. 1255. Cfr. huius op. t. II, p. 3.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 155229 (bullarium-franciscanum-3316), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/155229 (mise à jour : 26/01/2021).