Général
-
Benoît XI (1303-1304)
-
Episcopis infra nominatis mandat, quod compellant episcopum Aquen., qui fratres Minores in eadem civitate constitutos multipliciter molestabatur, ad imponendum finem molestiis huiusmodi.1
-
1304, martii 9, Laterani.
-
1304
-
Oblata nobis dilectorum filiorum ‥ guardiani et conventus ordinis fratrum Minorum Aquen.d petitio continebat, quod, dudum inter magnificos principes Francorum et Angliae reges illustres guerrarum discriminibus (peccatis exigentibus) in partibus Vasconiae suscitatis, duces exercitus et officiales praefati regis Franciae in praedicta provincia, asserentes, quod per locum dictorum guardiani et conventus constitutum extra muros civitatis Aquen. provinciae supradictae gravia poterant eidem civitati pericula provenire, locum ipsum destrui fecerunt pro eorum libito voluntatis in eorumdem guardiani et conventus grave dispendium et iacturam. Demum vero, quia memorati duces et officiales reparare vel reaedificare dictos guardianum et conventum praefatum locum nullatenus sustinebant, iidem ‥ guardianus et conventus, adhuc constitutionise fel. record. Bonifatii papae VIII praedecessoris nostri (quae prohibet, ne aliqui de ordine memorato in civitate, castro, villa seu loco quocumque locum seu domos de novo recipere seu hactenus recepta mutare praesumant absque sedis apostolicae licentia speciali) certam notitiam non habentes, quadam necessitate compulsi infra muros civitatis eiusdem emerunt domos et plateas, in quibus habitationem eis necessaria et oratorium construxerunt. Cumque postmodum praefata constitutio ad venerabilis fratris nostri ‥f episcopi Aquen. notitiam pervenisset, ipse praefatum oratorium ecclesiastico interdicto subiecit et in omnes officia audientes divina vel sepulturam eligentes ibidem excommunicationis sententiam promulgavit. Quare pro parte praedictorum guardiani et conventus fuit nobis humiliter supplicatum, ut eis, quod in praedictis habitatione et oratorio, ut praedicitur, infra muros civitatis praefatae libere remanere valerent, concedere dignaremur. Nos igitur eorumdem ‥ guardiani et conventus supplicationibus inclinati ipsis, quod in saepedictis habitatione et oratorio, constitutione praefata aliquatenus non obstante, licite remanere possint, auctoritate litterarum nostrarum duximus indulgendum. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel per alium seu alios eumdem episcopum ad revocandum praedictas excommunicationis et interdicti sententias auctoritate nostra, prout iustum fuerit, compellentes, praedictos guardianum et fratres, quin in praedicto loco libere et in pace remaneant, ab aliquibus impediri vel molestari nullatenus permittatis: contradictores autem et rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum Laterani, VIIg idus martii, pontificatus nostri anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°29., p.17
-
Reg. Vat. t. 51, f. 129, ep. 554 (p. 424, n. 666).
1 -
(a) Lescar in Aquitania sub archiep. Auxitan., cui ecclesiae tunc praefuit Arnaldus d’Arbouze.
-
(b) Rodez in Aquitania in provincia olim Bituricen. nunc Albien., cui eccl. illo tempore praefuit Petrus de Plana Cassagna (Pleine Chassagne) ord. Min.
-
(c) Assisi in Umbria, cui eccl. tunc praefuit Theobaldus ord. Minor.
-
(d) Dax (d’Acqs) in Guasconia (custodiae Baionensis et provinciae Aquitaniae).
-
(e) Incip. « Cum ex eo quod » a. 1296 datae et in huius op. t. IV, p. 424 relatae.
-
(f) Arnaldi de Villa.
-
(g) Non « VI », sicut exhibet Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XI n. 10.