Général
-
Benoît XI (1303-1304)
-
Simoni ord. Min., inquisitori, committit, ut, si quos in provincia Rom. ob haereseos crimen aut iniuste aut nimis rigide punitos invenerit, circa eosdem benigne se gerat.1
-
1304, martii 1, Laterani.
-
1304
-
Dilecto filio fratri Symonia inquisitori haereticae pravitatis in provincia Romana.
Etsi contra haereticos etc. Nos igitur de tua circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes, discretioni tuae praesentium tenore committimus, quatenus, si quas personas ecclesiasticas vel mundanas inveneris in Romana provincia tibi decreta occasione criminis haereseos per fratres Angelum de Reateb et Angelum de Colleveteri, olim inquisitores pravitatis haereticae in eadem provincia per sedem apostolicam deputatos, iniuste privatos suis beneficiis seu officiis aut nimis rigide punitos secundum tuum iudicium extitisse, tu culpis eorum et poenis propter hoc eis inflictis diligenter pensatis possis auctoritate nostra, prout secundum Deum videris expedire, huiusmodi personas ecclesiasticas ad eorum beneficia et officia ecclesiastica, in quibus vel ad quae aliter ius competat, reliquas vero personas ad officia publica seu actus legitimos nec non ad bona temporalia, quibus per inquisitores praedictos fuerant sic privati et quae inveniuntur extare, restituere, amotis quibuslibet illicitis detentoribus ab eisdem, et contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita cohercere. Datum Laterani, kalendis martii, pontificatus nostri anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°26., pp.-16
-
Reg. Vat. t. 51, f. 96, ep. 411 (p. 313, n. 474).
1 -
(a) Qui idem ac Simon Philippi celebris iile s. theol. magister esse videtur, de quo Wadd. ad a. 1320 n. 1.
-
(b) De quo Wadd. ad a. 1288, n. 22 et ad a. 1291, n. 14.