Général
-
Benoît XI (1303-1304)
-
Monasterio Clarissarum de Gordiano unit ecclesiam s. Donati ipsi vicinam et exemtionem concedit.1
-
1303, decembris 12, Laterani.
-
1303
-
Dilectis in Christo filiabus ‥ abbatissae et conventui monasterii de Gordiano ordinis sanctae Clarae Valven. dioecesis.a
Sacrae religionis honestas, sub qua virtutum Domino servitis, exposcit, ut apostolica sedes vos et monasterium vestrum illâ gratiâ favorabiliter prosequatur, quae vestris fore conspicitur necessitatibus opportuna. Cum itaque, sicut dilectus filius noster Iacobus de Gordianob poenitentiarius noster, fundator dicti monasterii,c nobis exposuit, facultates vestrae sint adeo tenues et exiles, quod non potestis ex eis congrue sustentari, nos volentes vobis de alicuius subventionis remedio providere, dicti poenitentiarii supplicationibus inclinati, ruralem ecclesiam sancti Donati prope monasterium praedictum Valven. dioecesis, cui cura non imminet animarum, subiectam prioratui sancti Liberatoris de Maiella Theatin. dioecesis ad monasterium Cassinen. spectanti, in qua vos et nullus alius ius patronatus habetis et in qua rectoris institutio ad praepositum vel priorem dicti prioratus, qui est pro tempore, pertinet, de qua etiam prior vel praepositus antedictus ac conventus dicti prioratus certum censum valoris duorum florenorum auri vel circa consueverunt percipere annuatim, cum iuribus et pertinentiis suis vobis et per vos dicto monasterio in usus proprios auctoritate apostolica deputamus, nihil iuris in ea venerabili fratri nostro ‥ episcopo Valven., priori vel praeposito, conventui, monasterio et prioratui supradictis quomodolibet reservando, quin potius ecclesiam ipsam a iurisdictione et potestate ac dominio episcopi, praepositi vel prioris et conventus praedictorum ac abbatis et conventus dicti monasterii Cassinen. prorsus eximimus et ab omni iure, quod ipsi episcopus, monasterium vel prioratus, prior vel prepositus, abbas et conventus haberent in ea, penitus liberamus; vobis auctoritate praedicta nihilominus concedentes, ut cedente vel decedente dilecto filio Nicolao rectore dictae ecclesiae libere possitis eiusdem ecclesiae possessionem apprehendere eamque in usus retinere praedictos, cuiusquam assensu minime requisito; ac decernentes ex nunc irritum et inane, si secus super hoc a quoquam contigerit attentari: proviso, quod in eadem ecclesia faciatis per aliquem presbyterum in divinis officiis deserviri. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Datum Laterani, II idus decembris,d pontificatus nostri anno primo.
In e. m. magistro de Mediolano archidiacono Pergamensi, capellano nostro, ac ‥ praeposito et ‥ thesaurario [necnon Thomasio] de Gordiano canonico Valven.e
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°11., pp.7-8
-
Reg. Vat. t. 51, f. 33, ep. 130 (p. 117, n. 139), apud Wadd. l. c. reg. pont. Ben. XI, n. 6.
1 -
(a) In ulteriori Aprutio, nunc Sulmonensi cathedrae unitae unique Romano pontifici subiectae.
-
(b) Ordinis Minorum, ut supplere est e Bonifatii VIII bulla Inter ceteras anno 1302 die 17 iunii exarata. Cfr. huius op. t. IV, p. 552, n. 233.
-
(c) Tempus tamen fundationis et pontificia permissio nos adhuc latent.
-
(d) Non « ianuarii », sicut legitur apud Wadd. l. c. et ad a. 1304, n. 41.
-
(e) Tamquam rei executoribus.