Général
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Olenensi Clarissarum Monasterio applicat Ecclesiam S. Mariæ de Camina. ex Reg. Vat. ep. Camer. 17. apud Vaddingum in Reges. Pontif. n. 47. & ex Petro de Alva n. 5.
-
Anno 1300. die 1. Novembr.
-
1300
-
BONIFACIUS &c.
Dilectæ in Christo filiæ nobili mulieri Isabellæa Principissæ Achayæb Viduæc Salutem, & Apostolicam Benedict.
Affluentis devotionis affectum, & zelum reverentiæ specialis, quibus anteactis temporibus, clara progenitorum tuorum imitando vestigia, erga Romanam Ecclesiam claruisse dignosceris, & studiis clarere sollicitis non desistis, benignæ considerationis indagine perscrutantes dignum, & rationi consonum arbitramur, ut personam tuam uberibus prosequendo favoribus, petitionibus tuis benevolum impendamus auditum, & eas, quantùm cum Deo possumus, ad exauditionis gratiam admittamus. Oblata siquidem Nobis tua petitio continebat, quòd tu pridem salubri ducta consilio, & ad felicitatis æternæ dulcedinem ferventer aspirans quoddam Monasterium in Diœcesi Olenen.d ad honorem Divini Numinis, ac pro tuæ & Progenitorum tuorum, ipsorumque animarum salute construi, seu ædificari fecisti opere plurimùm sumptuoso, in quo decentem Monialium numerum Ordinis Sanctæ Claræ affectas institui, ut in eo divinis insistant obsequiis, & exerceant sollicite opera pietatis; Sed propter gravia sumptuum onera, quæ pro defensione continua terræ tuæ, quam detestanda Græcorum Schismaticorum nequitia in partibus illis degentium ausibus violentis impetere, ac multipliciter molestare non cessat, oportet, ut asseris, te subire, sufficientes proventus, & redditus nequis, prout geris in votis, eidem Monasterio assignare. Quare supplici postulabas instantia, ut specialem tibi gratiam facientes Ecclesiam Beatæ Mariæ de Camina memoratæ Diœcesis, quam quondam Guillelmuse Princeps Achayæ patruus tuus de bonis propriis fundavit pariter, & dotavit, consuetam per Monachos Monasterii Sanctæ Mariæ de Scrufaria Ordinis Sancti Benedicti Cephalunen.f Diœcesis gubernari, cum nonnulli ex eisdem Monachis tam per Diœcesanumg, quàm Metropolitanumh loci de dicta Ecclesia jamdiu expulsi fuisse noscantur, nonnulli verò ex eis propria temeritate discesserint ab eadem, sicque jam longi temporis spatio Ecclesia ipsa remanserit gubernatoris præsidio destituta, præfato Monasterio per te, sicut præmittitur, jam constructo de gratia speciali concedere dignaremur. Nos itaque pium, & in oculis Divinæ Majestatis acceptum non immerito reputantes, ut in hac parte jam dicti Monasterii commodis, & ejusdem Ecclesiæ statui providere utiliter studeamus, tuis supplicationibus inclinati præfatam Ecclesiam Sanctæ Mariæ de Camina cum omnibus bonis, juribus, & pertinentiis suis ubilibet constitutis prædicto Monasterio per te constructo, prout superiùs est expressum, Apostolica auctoritate concedimus, & donamus de gratia speciali ab eo perpetuis futuris temporibus possidendam. Tibi nihilominus apprehendendi, & nanciscendi per te, vel alium, seu alios corporalem Ecclesiæ, bonorum, & jurium, ac pertinentiarum prædictorum possessionem nomine Monasterii supradicti, assensu Diœcesani loci minime requisito, facultatem plenam, & liberam tribuentes. Volumus autem, quòd Moniales prædictæ in eadem Ecclesia faciant per idoneum Vicarium continue deserviri, reservata sibi congrua ipsius Ecclesiæ fructuum, reddituum, & proventuum portione, de qua sustentari commode valeat, & ejusdem Ecclesiæ onera supportare, jure Diœcesani prædicti in omnibus semper salvo. Nos enim nihilominus irritum decernimus, & inane, si secus a quoquam scienter, vel ignoranter in hac parte contigerit attentari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere &c. Datum Laterani Kal. Novembris, Pont. nostri Anno VI.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CXCIII., pp.512-513
-
(a) Isabellæ: Villarduinæ.
-
(b) Achajæ: late sumptæ, quæ Græcia propria, & Hellas nunc Livadia dicitur, in Bœotiam, Atticam, Alegatidem, Phocidem, Locros, & Doridem divisæ, nam extat & Achaja stricte, & proprie in Peloponneso hodie Ducatus Clarentiæ dicta.
-
(c) Viduæ: Philippi Caroli I. Regis Siciliæ filii, cui anno 1269. desponsata fuerat ex Ptolomæo Lucen. Hist. Eccles. lib. 22. cap. 40.
-
(d) Olenen.: in Achaja Peloponnesi nunc Canigriza al. Chaminiza sub Archiepiscopo Patrensi.
-
(e) Guillelmus: Villarduinus, cujus est mentio in Annal. Eccles. & in II. hujus nostri Bullarii tomo.
-
(f) Cephalunen.: al. Cephalenien. vulgò Cefalonia Insula e regione Peloponnesi sub Archiepiscopo Corcyrensi, Venetorumque dominio.
-
(g) Diœcesanum: Olenensem.
-
(h) Metropolitanum: Patrensem, vel Patrarum.