Général
-
Boniface VIII (1294-1303)
-
Citent ad comparendum coram A. S. injuriosos in Fratres Ord. Minorum Aurien. ex Vat. Reg. ep. 221. apud Vadd. in Reg. Pontif. n. 13. & ex Petro de Alva n. 8.
-
Anno 1296. die 25. Maii.
-
1296
-
BONIFACIUS &c.
Venerabilibus Fratribusa ‥ Archiepiscopo Compostellanob , &c ‥ Episcopo Mindonien.d ac dilecto filio ‥ Archidiacono de Avantis in Ecclesia Lucen.e Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Quamvis grave feramus, & meritò, cum aliqua scelerata, vel quæque sinistra Nobis de quibusvis personis Ecclesiasticis referuntur, de illis tamen turbamur acerbiùs, qui Pontificali præditi dignitate sunt ad Ecclesiarum, & subditorum regimina, ædificationem populi, & correctionem insolentium deputati. Sane ad audientiam nostram clamosa insinuatione, non sine gravi mentis nostræ turbatione pervenit, quòd cum nonnulli Cives Aurien. propter minas, & terrores illatos sibi a Venerabili Fratre nostro Petro Episcopo Aurien.f qui utramque jurisdictionem in Civitate Aurien. dicitur obtinere, ad Locum dilectorum filiorum Guardiani, & Fratrum Ordinis Minorum ejusdem Civitatisg tamquam tutum refugium pro suarum tuitione personarum, ipsis tamen Guardiano, & Fratribus invitis, fiducialiter confugissent; Gometius Castellanus in dicta Civitate jurisdictionem temporalem exercens, aliique Officiales, & Familiares ejusdem Episcopi, non sine ipsius conscientia, & consensu, Martinus Petri Archidiaconus, Petrus Velasci Magister Scholarum, & Gonsalvus Nuni Cantor Ecclesiæ Aurien. cum eorum Familiaribus, ac nonnullis aliis Clericis, & Laicis, tamquam quietis, & bonorum operum turbatores, abjecto divino timore pariter, & amore, ad locum prædictum hostiliter accedentes, & fractis clausuris domorum, ac devastatis incendio portis Ecclesiæ dicti Loci, ac igne in duabus partibus Ecclesiæ apposito, necnon tecto, & solario Sacristiæ ipsorum Guardiani, & Fratrum destructis in cives prædictos inhumaniter sævientes, decem ex ipsis tam in dicta Ecclesia, quàm in Claustro, & infra Locum ipsum inventos, quamquam duo eorum ante majus Altare consecratum ipsius Ecclesiæ, quorum alter tenebat reverendam Imaginem Crucifixi, existerent, & eis de non interficiendo ipsos ab ipsis securitas data fuisset, crudeliter trucidarunt: Sicque dicti Guardianus, & Fratres in eadem Ecclesia cum esset tam detestabili sanguinis polluta, per decem menses, & amplius a Divinorum celebratione sunt cessare coacti; Cumque ipsi Guardianus, & Fratres, dum Gometius, & alii supradicti hujusmodi operibus perniciosis, & nefariis insisterent, quatuor ex Fratribus suis ad dictum Episcopum, in quo credebant invenire remedium super angustiis, in quibus erant positi, destinassent, ipsique dicto Episcopo duxerint humiliter supplicandum, ut Castellanum, & alios supradictos a prædictis excessibus revocaret, idem Episcopus eorum supplicationibus, non sicut pius pater, sed impii more tyranni condescendere non curavit: & licèt per Sedem Apostolicam sit inhibitum, ut nullus infra clausuram Fratrum dicti Ordinis damnabilem violentiam, seu rapinam exercere præsumat, Castellanus tamen, & alii supradicti malis ab eis commissis, & excessibus hujusmodi non contenti, mala malis, & injurias injuriis cumulantes, nonnulla bona deposita in loco prædicto libros etiam, vestimenta, ornamenta Ecclesiastica Divino cultui deputata ibidem inventa exinde nequiter asportantes, partim ad domum ipsius Episcopi, & partim ad dictam Ecclesiam Aurien. ausu nefario detulerunt. Postmodum autem quidam satellites, & Familiares dicti Episcopi ad locum redeuntes eumdem, & voluntatis, ac propositi memorati Episcopi non ignari, afflictionem dictis Fratribus addentes afflictis, & ad eorum ruinam, & interitum molientes, in ipsos Fratres sacrilegas manus extendere, ac Fernardum Fratrem ejusdem Loci vulnerare graviter, Dei timore postposito, præsumpserunt; multis aliis dictis Fratribus injuriis, & gravaminibus irrogatis; præfatus Episcopus tamquam prædictorum excessuum fautor, & actor, & alii per eum præsidentes Civitati prædictæ ipsorum scelerum patratoribus mandaverunt, ut si aliqui patratores ipsos, vel eorum aliquem, occasione præmissa, sacrilegos, vel excommunicatos esse dicerent, statim capita dicentium talia vibratis gladiis percutere non tardarent. Cum igitur præmissa, quæ redundant in gravem divinæ Majestatis offensam, & prædicti Ordinis injuriam, & gravamen, dicantur esse adeo notoria, quòd nulla possint tergiversatione celari; Nos nolentes ea impunita relinquere, ne aliis tribuatur audacia similia committendi, discretioni vestræ in virtute obedientiæ districte per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel duo, aut unus vestrum per vos, vel per alium, seu alios Episcopum, Archidiaconum, Cantorem, Magistrum Scholarum, & Gonzalvum Castellanum prædictos ex parte nostra peremptorie citare curetis, ut infra trium mensium spatium post citationem vestram, personaliter Apostolico se conspectui repræsentent pro meritis recepturi, ac facturi super iis, quod justitia suadebit. Diem verò citationis, & formam, & quidquid super hoc feceritis per vestras litteras harum seriem continentes curetis fideliter intimare. Datum Laterani VIII. Kalendas Junii, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXIX., pp.395-396
-
(a) Fratribus:
-
(b) Compostellano: Compostella, primaria Galleciæ urbs in Hispania Tarraconensi, notissima ob depositionem S. Jacobi Apostoli, in qua loco Emeritæ Augustæ Callistus II. Archiepiscopalem Sedem collocavit.
-
(c) Et.
-
(d) Mindonien.: Mindon, seu Mindonia, urbs Episcopalis Hispaniæ sub Archiep. Compostellano 4. leuc. ab ora maris Cantabrici in Merid. 8. a Luco in Septent. & 6. a Ribadeo in Occasum.
-
(e) Lucen.: Lucus, Lugo, urbs Episcopalis Hispaniæ Tarraconensis in Gallecia sub eodem Archiepis. sedens ad Minium fluvium versus montes, distansque a Compostella 18. leuc. in Ortum, & 8. a Mindone in Austrum, quemadmodum a confinio Asturiæ in Occasum.
-
(f) Aurien.: Auria, incolis Orense, urbs Episcopalis Hispaniæ in Callaicis prædicto Archiepis. subjecta. Ejus situs ad Minium fluvium distans a Tyde 12. leucis in Ort. æstivum, & 14. a Compostella in Ortum hibernum.
-
(g) Fratrum O. M. ejusdem Civitatis: quorum Cœnobium exhibent Jordanus in Prov. S. Jacobi Gonzaga in eadem Provinc. Conv. 13. & Vaddin. ad ann. 1287. n. 19. qui ex laudato Gonzaga refert, hoc Min. Fratrum domicilium antiquissimum esse, quamquam non idem omnino semper extiterit. Primam namque illorum domum igne fœdari jussit quidam illius urbis Episcopus (his nempe, de quo in præsenti) indignatione percitus, quòd Fratres receperint sui Nepotis occisores ad se, tamquam ad Ecclesiasticum asylum confugientes; in cujus postmodum admissi facinoris pœnam a Summo illius temporis Pontifice (fortasse Bonifacio) jussus fuit, ut novum præfatis Fratribus Cœnobium construeret.