Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Conceduntur Indulgentiæ visitantibus orationis ergo Ecclesias Fratrum Min. Samatar.1 Appamiarum2, & de Mirapice3in Diœcesi Tolosana4 positas, per litteras incipientes Vitæ perennis gloria &c.5 datas apud Urbem veterem III. Kal. Augusti Pontif. anno quarto. ex Vat. Reg. Pont. ep. 370. n. 16. 17. & 18. anni 4.
-
Anno 1291. die 30. Julii.
-
1291
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DXIII., p.271
-
Samatar.: Samatanum Oppidum 7. leucis Gallicis distat e Tolosa in occasum. Hoc verò Cœnobium FF. Min. recte Samatan. vocatur a Jordano, & Pisano manuscriptis, corrupte autem de Sarano illud appellat Pisanus editus, ac Rodulphius in Prov. Aquitaniæ, & Custodia Tolosana.
1 -
Appamiarum: tunc Oppidum Gallis Pamiers 10. leucis e Garumna in Austrum, quod Episcopali mox dignitate donatum fuit a Bonifacio VII. al. VIII. non an. 1296. ut Coronellus asserit, sed die 23. Julii 1295. uti patet ex novo Bull. Rom. to. 3. par. 2. pag. 79. sub Tolosano Metropolita. Fuit hic Conventus FF. Minorum in Provincia Aquitaniæ, & Tolosana Custodia apud Jordanum, Pisanum, & Rodulphium pro nostris, nunc illum habet Gonzaga primum Provinciæ Aquitan. Recen. pro suis.
2 -
De Mirapice: Gallis Mirepoix unicâ leucâ ab Appamiis distans ad Lertium fluvium Episcopalis effecta a Jo: XXII. Summo Pont. non an. 1318. ut præfatus Coronellus scribit, sed anno præcedenti, sicut habent Claudius Robertus in sua Gallia Christiana, & Vaddingus ad an. 1220. n. 72. ubi fuse de hujus Minorum Fratrum Conventus erectione, & viris illustribus, qui in eo floruerunt. Erat autem tunc in Prov. Aquitaniæ, & Cust. Tolosana pro nostris; modò primus est Prov. Aquitan. antiq. apud Gonzagam pro suis.
3 -
Tolosana: de qua Civitate nos supra pag. 140. (b).
4 -
Gloria &c.: Vide superiorem 241. ep. hujus Pontif. usque in finem, mutatis tamen Conventuum nominibus.
5
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154826 (bullarium-franciscanum-2913), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154826 (mise à jour : 26/01/2021).