Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Ecclesiæ Lateranensis vites vendi, vineasque locari, sed diversis & non potentibus indulget, Episcopo tamen Recanaten. Urbis Vicario, binisque saltem ex Ord. Præd. atque Min. consultis. ex Vatic. Reg. Pontif. epist. 311. anno 4.
-
Anno 1291. die 25. Iunii.
-
1291
-
NICOLAUS &c.
Dilectis filiis ‥ Priori, & Capitulo Ecclesiæ Lateranen. Sal. & Ap. Ben.
Exposita Nobis vestra petitio continebat, quòd nuper Ecclesiæ vestræ nomine quasdam vinearum emistis petias, quas per vos ipsos, ut dicitis laborare, seu colere commode non potestis. Quare suppliciter postulastis a Nobis, ut vendendi vites vinearum ipsarum, aut locandi vineas ipsas licentiam vobis concedere dignaremur. Nos igitur ad vestrum, & ipsius Ecclesiæ commodum paternæ sollicitudinis studio intendentes, vestris supplicationibus inclinati, vobis vendendi vites vinearum ipsarum, & earum pretium in utilitatem ipsius Ecclesiæ convertendi, locandi quoque prædictas vineas non uni, sed diversis personis non potentibus, sed aliis, cum quibus conditionem ipsius Ecclesiæ possitis facere meliorem juxta consuetudinem Urbis in hujusmodi venditionibus, & locationibus hactenus observatam, de Venerabilis Fratris nostria ... Racanaten.b Episcopi Vicarii nostri in Urbe, & dilectorum filiorum ‥ Prioris Prædicatorum Sanctæ Mariæ in Minerva,c & ‥ Guardiani Minorum Sanctæ Mariæ in Ara Cælid de Urbe Fratrum Ordinum, vel duorum ex ipsis consilio, inhibitione per Nos vobis facta de non locandis, seu vendendis ipsius Ecclesiæ bonis, & qualibet alia constitutione contraria auctoritate Apostolica edita non obstante, liberam præsentium auctoritate concedimus facultatem. Datum apud Urbem veterem VII. Kalendas Julii, Pontificatus nostri Anno IV.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDLXXXVIII., pp.-260
-
(a) F. Nostri ...: Salvii ex Ord. Præd. ad hanc regendam Ecclesiam post ipsius diutinam vacationem assumpti an. 1289. die 12. Decembris ex Ughello, & ipsius Ordinis Bullario t. 2. fol. 26.
-
(b) Racanaten.: aliàs Recineten. ut sup. pag. 160. (b) & 163. (b).
-
(c) In Minerva: cujus Cœnobii possessionem acceperunt an. 1255. ex eorum Bullario.
-
(d) In Ara cæli: cujus Conventum ab anno 1250. usque ad 1444. nostri coluere, dein ab Eugenio IV. Summo Pontifice Observantinis Fratribus traditus est, ut diximus in primo hujus nostri Operis tomo fol. 545. no. (e) & Vaddingus ad annum 1445. n. 25.