Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Ut bis in anno cum sex sociis Monasterium Werkin. Ord. S. Claræ ingredi valeat servata solita conditione. ex Reg. Vat. Pontif. epist. 648. anno 3.
-
Anno 1291. die 13. Januarii.
-
1291
-
NICOLAUS &c.
Dilecto filio nobili viro Guidonia Comiti Flandriæ Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ex tuæ devotionis meritis provenire conspicitur, ut Apostolica Sedes in iis, quæ postulas, tibi se reddat favorabilem, & benignam. Hinc est, quòd Nos tuis devotis supplicationibus inclinati, devotioni tuæ auctoritate præsentium indulgemus, ut Monasterium Sororum de Werkin.b Ordinis S. Claræ Tornacen. Diœcesis, etiamsi Monasterium ipsum ad locum alium transferri contigerit, cum sex sociis, & in habitu decenti devotionis causâ bis in anno ingredi valeas, dummodo tu & iidem socii in prædicto Monasterio non edatis, nec etiam pernoctetis. Non obstantibus contraria ejusdem Ordinis consuetudine, vel statuto, confirmatione Sedis Apostolicæ, vel alia firmitate qualibet roboratis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere &c. Datum apud Urbem veterem Idibus Januarii, Pontificatus nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCCLXXXIX., pp.-209
-
(a) Guidoni: Dampetræ, de quo supra in epistola 371.
-
(b) De Werkin.: ut ibi.