Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Institutionem Monasterii S. Claræ juxta Ecclesiam S. Marcelli prope Parisios ab Episcopo Carnoten. suo, & Card. Legati jussu factam confirmat. ex Vat. Reg. Pontif. epist. 623. anno 3.
-
Anno 1290. die 21. Decembr.
-
1290
-
NICOLAUS &c.
Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Sororum Minorum Inclusarum Monasterii Sanctæ Claræ juxta Parisios Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum a Nobis petitur, quod justum est, & honestum, tam vigor æquitatis, quàm ordo exigit rationis, ut per sollicitudinem Officii nostri ad debitum perducatur effectum. Sane petitio vestra Nobis exhibita continebat, quòd sicut olim ex parte carissimi in Christo filii nostri Philippi &c.a gerentes quoque de circumspectione dilecti filii nostri J.b ‥ Tituli Sanctæ Cæciliæ Presbyteri Cardinalis tunc in Regno Franciæ Apostolicæ Sedis Legati fiduciam in Domino pleniorem eidem Legato per litteras nostras commisimus, & mandavimus, ut præmissis veris existentibus, juxta prædictam ordinationem ipsius Magistri Galieni concederet, mandaret, & faceret per se, vel per alium, aut alios in dictis Maneriis Monasterium ordinari, ac hujusmodi Sorores auctoritate nostra institueret, & collocaret in eodem, ut ibidem perpetuis temporibus viverent sub observantia Regulæ supradictæ, ipsisque Sororibus, postquam ibidem collocatæ forent, eadem auctorictate concederet, ut possent in Ecclesia inibi constructa libere celebrare Divina, & uti privilegiis, & indulgentiis, libertatibus, & immunitatibus, quæ Sororibus prædicti Ordinis a Sede Apostolica sunt concessa. Cumque idem Legatus Venerabili Fratri nostroc Episcopo Carnotensid commisisset super præmissis totaliter vices suas, dictus Episcopus prædictarum litterarum nostrarum auctoritate juxta eamdem ordinationem præfati Magistri Galieni concessit, mandavit, & fecit ordinari Monasterium in Maneriis prælibatis, ac vos in eo instituit, & collocavit, ut ibidem perpetuis vivatis temporibus sub observantia Regulæ memoratæ, ac nihilominus vobis auctoritate prædicta concessit, ut in dicta Ecclesia ibidem constructa Divina celebrare, ac privilegiis, indulgentiis, libertatibus, & immunitatibus Sororibus sæpedicti Ordinis ab eadem Sede concessis uti libere valeatis, prout in patentibus litteris inde confectis sigillatis sigillo dicti Episcopi pleniùs dicitur contineri. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, quod super iis ab eodem Episcopo provide factum est, ratum, & gratum habentes, id auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere &c. Datum ut suprae.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCCLXXXI., p.206
-
(a) Philippi &c.: ut in ep. 4. hujus Pontificis usque ad confirmantes.
-
(b) J. ...: Joannis Cioletti al. Cholet Galli ex Belvacensi Canonico, seu Præsule (ut Brulius mavult) inter Presbyteros Cardinales an. 1281. a Martino IV. adscripti.
-
(c) Fratri nostro: Simoni 1. præfati Martini Summi Pontificis Nepoti anno 1277. electo.
-
(d) Carnoten.: de qua Civitate nos supra pag. 11. no. (e).
-
(e) Hujus Monasterii fundationem denuo confirmat Pontifex, ut infra sub die 23. Maii sequentis anni.