Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
-
Anno 1290. die 18. Julii.
-
1290
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCLXXXVII., pp.-164
-
Vercellensium: Vercellarum Civitas, Italis Vercelli, ad Sessitem fluvium in Insubriæ, & Salassiorum finibus posita est Episcopalis sub Archiepiscopo Mediolanensi e Novaria 12. circiter mill. pass. in occasum. Ejus Cœnobium, quod Minores incolunt, nomen dat suæ Custodiæ, eratque aliàs in Prov. Mediolanen. nunc verò in Taurien. de eoque Vadding. non semel, & Meliss. in suppl. ad an. 1214. n. 13.
1 -
Anconitanorum: Ancona urbs Episcopalis Romano Pontifici immediate subjecta, Italiæ emporium, & portus in ora Adriatici maris maximus, & tutissimus: In Piceno est primaria, unde Marca d’Ancona vocitatur, sedetque inter Senogalliam ad ortum, & Auximum ad Boream. In hac Civitate duos incoluisse Conv. Fratres Minores testatur Jordani codex, & Rodulphius ait Anconæ locus antiquus, & Anconæ novus. Istorum primum in eminentiori loco apud Arcem Seraphico Parenti dedere Anconitani Cives, de quo nos in 3. tomo fol. 583. n. (d), & Vaddingus ad an. 1219. n. 56. isque postremò reædificatus an. 1425. ad Observantinos transiit. Paulò post obitum S. Patris alter extructus est in Civitatis medio sub nomine S. Mariæ, nunc S. Francisci Scalaram, in quo ad elegantem formam redacto usque modò degunt nostri.
2
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154600 (bullarium-franciscanum-2687), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154600 (mise à jour : 26/01/2021).