Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Inquisitoribus contra Hæreticos, & Christianos Judaicos ritus sectantes in eorum Provinciis adsint, & auxilium præbeant. ex Vatic. Reges. epist. 783. apud Vaddingum ad hunc an. n. 5. testante etiam Raynaldo n. 50.
-
Anno 1290. die 28. Januarii.
-
1290
-
NICOLAUS &c.
Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis, ac dilectis filiis universis Abbatibus, ac aliis Ecclesiarum Prælatis per Aquen.a Arelaten.b , & Ebrodunen.c Provincias constitutis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Attendite Fratres, & Filii attentis auribus, & devotis mentibus verba Patris, pensate consultiùs, quòd vere ipsa honoris vestri commoda exhortatio paterna prosequitur, etsi Fidei orthodoxæ fulcimenta prosequi videatur. Nostis, quòd inconsutilem tunicam Dei nostri dissuere conantur Hæretici, contra quos professionis Christianæ Catholici Præsules prælucent nitore sydereo in orthodoxæ Fidei firmamento, & sunt nihilominus ipsius veluti columnarum stabilium fortitudo: nam in virtutem, & decorem Fidei constitutæ censentur a Domino personæ dignitate Pontificia præpollentes, quæ sicut, dum illam fulciunt, & se operosos exhibent in illius dilatatione ministros, famâ crescunt, & meritis, sicque ipsis deperit, & ponitur in eorum gloria macula, cum eadem Fides vim patitur, & hæresis lacessitur morsibus venenosis. Numquid frequenter errore membrorum caput affligitur, & nonnumquam Principibus pœna propter peccata plebis infertur? Inter alios equidem, quos nexu paternæ dilectionis astringimus, & vos in arce nostræ mentis sincera dilectione portamus, cupientes eò potiùs vos pollere virtutibus, quò estis, & esse debetis ad dilatandos prædictæ Fidei palmites, ut acceptum reddatis commissum vobis a Domino populum, promptiores. Verùm ad nostrum non sine mentis turbatione pervenit auditum, quòd in Provinciis vobis subjectis, & locis ipsis adjacentibus multos crimen hæreticæ pravitatis infecit; plerique per apostasiæ vitium salutis æternæ loricam, quam eis sacri baptismatis regeneratio contulit, damnabiliter exuentes, tamquam in tenebris, & in umbra mortis positi corruptam tunicam induunt Judaicæ cæcitatis; ac ipsi Judæi nostræ fidei corruptores conversos, & baptizatos de ipsis ad fidem nostram, immo ipsos etiam Christianos inficere, & apostatare pro posse nituntur quotidie in contumeliam fidei Christianæ; propter quod est non immerito hæsitandum, ne in illis partibus devotionis obnubiletur claritas, & Divini nominis cultui miserabiliter illudatur. Quocirca Universitatem vestram rogamus, & hortamur attente, per Apostolica vobis scripta districte præcipiendo mandantes, quatenus Christi operariis dilectis filiis hujusmodi pravitatis Inquisitoribus in illis partibus per Sedem Apostolicam deputatis, & in posterum deputandis opportunum favoris, & auxilii præsidium impendentes, ut meliùs proficere valeant, & commissum eis officium ad laudem Divini nominis efficaciùs exequantur, tam ipsis, & eorum alteri, quàm Nuntiis eorumdem, quoties per eos fueritis requisiti, ad extirpandam herbam mortiferam, quæ messem benedictionis extenuat, opportuna studia, & efficaces auxilii, favoris, & consilii vestri operas liberaliter impendatis, nec permittatis eos aliquatenus ab aliquo in eorum processibus impediri, ut eædem Provinciæ coinquinatorum labe purgatæ, populi earumdem raddantur devotione sincera Deo placibiles, & accepti, vosque per hoc digne valeatis divinæ retributionis præmium promereri. Nam si contrarium audiremus, quod absit, turbaremur ab intimis, & contra delinquentes procedere pœnâ debitâ curaremus. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem V. Kal. Februarii, Pont. nostri Anno II.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCIX., p.132
-
(a) Aquen.: Gallis Aix Archiepiscopalis in Gallia Narbonensi ad amnem Arc sita, in cujus cathedra tunc sedebat Rostagnus de Novis, quem nonnulli Ordinis Minorum, alii Ord. Prædic. Professorem volunt ex Dionys. Sammart. to. 1. Gall. Christ.
-
(b) Arelaten.: Gallice Arles ad Rhodanum fluvium ab Avenione 7. leucís in Austrum, cujus sedem tunc regebat alter Rostagnus dictus de Capra anno 1286. electus ex cit. Auctore Gall. Christ.
-
(c) Ebrodunen.: rectiùs Eborudunen. incolis Ambrun inter Brigantium, & Vappingum in colle ad subterfluentem Druentiam. Ad hujus Civitatis cathedram e Vappingensi traslatus fuerat superiori anno Frater Raymundus Medullione O. Prædic. teste cit. Sammart. tom. 3. Gall. Christ.