« bullarium-franciscanum-2597 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Indulgentia tribuitur adeuntibus Ecclesiam FF. Minorum de Alexandria Aquen. Diœcesis. ex Vatic. Reg. epist. 633. n. 6. teste & Vadd. ad hunc an. n. 49.

  •  
    Anno 1289. die 13. Decemb.

  •  
    1289


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis filiis ‥ Guardiano & Fratribus Ordinis Minorum de Alexandriaa Aquen. Diœcesisb Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Licet is de cujus munere &c.c. Cupientes igitur ut Ecclesia vestra congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui Ecclesiam ipsam in singulis B. Antonii, & S. Agnetis festivitatibus, & per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes, & in Anniversario die Dedicationis ejusdem Ecclesiæ devote visitaverint &c.d. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem Idibus Decembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CXCVII., pp.-126

  •  
    (a) De Alexandria: De hac Civitate dictum est supra ad ep. 152. hujus Pontificis die 23. Augusti currentis anni datam n. (c): Pro Cœnobio autem FF. Minorum consule primum tomum hujus nostræ collectionis fol. 414. n. (n) fuerat enim caput Custodie Montis Ferrati in Provincia Januensi, nunc verò secundum locum tenet ejusdem Custodiæ in Taurinensi Provincia, ex quo hæc Taurinensis Provincia e Januensi, & aliis sejuncta fuit.
  •  
    (b) Aquen. Diœc.: in Liguria ad Bormiam fluvium sub Mediolanensi Archiepiscopo, Latinis Aquæstatellæ, seu Statyelle, Italis Acqui.
  •  
    (c) Munere &c.: ut in superiori 99. ep. die 29. Martii hoc anno data usque ad gratiæ aptiores.
  •  
    (d) Visitaverint &c.: ut in dicta ep. usque in finem.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154510 (bullarium-franciscanum-2597), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154510 (mise à jour : 26/01/2021).