Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Concedit Indulgentiam visitantibus devotionis ergo Sistaricen. Ecclesiam Fratrum Ord. Minorum. ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 612. n. 1. anni 2. teste etiam Vaddingo ad hunc ann. n. 49.
-
Anno 1289. die 13. Novembr.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Vitæ perennis gloria &c.a. Rogamus itaque Universitatem vestram, & hortamur in Domino in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus ad Ecclesiam dilectorum filiorum ‥ Guardiani & Fratrum Minorum Sistaricen.b imploraturi a Domino veniam delictorum in humilitate spiritus accedatis. Nos enim &c.c. Datum ut supra.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CLXXXIII., p.120
-
(a) Gloria &c.: ut in Bulla 102. hujus Pontif. die 13. Apr. hujus anni usque ad collaudetur.
-
(b) Sistaricen. Gallice Sisteron in Gallia Narbonensi Episcopalis sub Aquensi Archiepiscopo. Hic Conventus FF. Minorum caput Custodiæ sui nominis legitur nedum ap. Rodulphium, & Pisanum, verùm etiam in Vaticano Jordani Chronico, ipsiusq. meminit Vaddingus ad hunc annum n. 49. Extabat tamen ante an. 1286. ex epistolis pro ipsius ampliatione in 3. tomo fol. 585. & 599. relatis.
-
(c) Nos enim: ut in superiori ep. 171. usque in finem.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154496 (bullarium-franciscanum-2583), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154496 (mise à jour : 26/01/2021).