« bullarium-franciscanum-2582 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Facultatem præbet vendendi primum Conventum pro constructione alterius in Civitate. ex Reges. Vatic. epist. 607. apud Vaddingum ad hunc ann. n. 35. Regesti Pontif. & ex Autographo in ipsius Conventus tabulario extante.

  •  
    Anno 1289. die 13. Novembr.

  •  
    1289


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis filiis ‥ Ministro Provinciali Provinciæ Bononiæa ., ac Guardiano, & Fratribus Domus Ordinis FF. Min. de Placentiab Sal. & Ap. Ben.

    Ex parte vestra fuit Nobis humiliter supplicatum, ut cum ad ædificationem loci, quem vos, fili Guardiane, & Fratres in Civitate Placentina de novo ædificare cœpistisc, vobis, cum nihil habeatis propriumd, non suppetant facultates, vendendi locum, in quo apud Civitateme eamdem primitus degebatis, ac pretium recipiendum exinde in ædificium dicti loci convertendi Procuratoribus Romanæ Ecclesiæ nominatis, vel nominandis per Ministros, vel Custodes ejusdem Ordinis, juxta formam privilegii super hoc a fel. record. Martino Papa f prædecessore nostro editi, licentiam largiremur. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, præfatis Procuratoribus vendendi locum primum prædictum, & pretium recipiendum ex eo in ædificationem dicti loci novi convertendi licentiam auctoritate præsentium postulatam concedimus, ita tamen, quòd prædictus primus locus post venditionem hujusmodi a Fratribus derelictus jurisdictioni Ordinariig relinquaturh. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c. Datum Romæ apud S. M. Majorem Idibus Novembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CLXXXII., pp.119-120

  •  
    (a) Provinciæ Bononiæ: Fr. Adamo, cui Pontifex anno sequenti Nonis Januarii commisit in Infideles pro Terra Sancta Crucis prædicationem.
  •  
    (b) FF. Minorum de Placentia: de quorum Conv. dictum est ad diploma Nicolai III. Fragilitatis humanæ &c. anno 1280. Nonis Januar. editum.
  •  
    (c) Ædificare cœpistis: circa ann. 1278. ut notavit Vaddingus ibi n. 36.
  •  
    (d) Nihil habeatis proprium: quod tamen A. S. nomine habere non vetat.
  •  
    (e) Apud Civitatem: ut plerumque veteres, & primi Conventus Ordinis extabant, quorum aliqui usque in hodiernum diem ibi persistunt.
  •  
    (f) Martino Papa iv.: hujus nominis ut ex Const. Exultantes in Domino &c. anno 1283.
  •  
    (g) Ordinarii: nimirum Episcopi Civitatis.
  •  
    (h) Relinquatur: hunc priorem veterem Conventum emerunt Clarissæ Placentinæ, & ad eum se transtulerunt anno 1336. ut ex Petro M. Campi refert Vaddingus ad ann. 1248. n. 27. edit. 2. ubi tamen eum dicit intra urbem, cum hæc Pontificis Bulla habeat apud Civitatem; forsan hæc pomœrium protulit, & qui extra muros erat, intra reclusus fuit.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154495 (bullarium-franciscanum-2582), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154495 (mise à jour : 26/01/2021).