« bullarium-franciscanum-2514 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Tribuit facultatem permittendi Episcopo Pictavien. permutationem seu venditionem cujusdam fundi faciendam Fratribus Ord. Min. de Niorto. ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 190. ann. 2.

  •  
    Anno 1289. die 28. Maii.

  •  
    1289


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilecto Filio ‥ Priori S. Angeli de Cella Pictaven. Ordinis S. Augustini Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex parte Venerabilis Fratris nostria ‥ Episcopi Pictaven.b fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum ipse quemdam fundum ad Episcopalem suam Mensam spectantem habeat, eique, & ipsi Mensæ in modico fructuosum, qui loco dilectorum Filiorum ‥ Guardiani & Fratrum Minorum de Niortoc Pictaven. Diœcesis contiguus, ad ampliandum locum ipsum, qui nimis dicitur esse arctus, est præfatis Fratribus plurimùm opportunus, ex cujus fundi commutatione seu venditione conditionem dictæ Mensæ posset facere idem Episcopus meliorem, permutandi cum dictis Fratribus pro alio fundo dictæ Mensæ magis accomodo, seu eis, vel eorum Procuratori vendendi præfatum fundumd pro pretio competenti, ei juramento, quod præstitit de non alienandis, seu vendendis possessionibus dictæ Mensæ non obstante, licentiam concedere dignaremur. De tuâ itaque discretione plenam in Domino fiduciam obtinentes, præsentium tibi auctoritate committimus, quatenus si est ita, & consideratis diligenter circumstantiis universis, quæ circa præmissa fuerint attendendæ, id utilitati dictæ Mensæ cedere fortè cognoveris, dicto Episcopo postulatam licentiam largiaris; Proviso, ut quod pro utilitate ipsius Mensæ in hac parte conceditur, in detrimentum ejus nullatenus convertatur, ac in extremo examine dignam possis Deo exinde reddere rationem. Datum Reate quinto Kalendas Junii, Pontificatus nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CXIV., p.76

  •  
    (a) Fratris nostri: Gualteri ex Ord. Min. anno 1279. assumpti, ad quem sunt & infrasc. litteræ 117.
  •  
    (b) Pictaven.: in Aquitania, de qua Civitate, ac Episcopatu aliàs dictum est.
  •  
    (c) De Niorto: pro quo consuli poterit epistola 129. Urbani IV. anno 1264. Nonis Martii data, ut in 2. hujus Operis tomo p. 544.
  •  
    (d) Fundum: illum fortasse, de quo in cit. epist. 129. Locus dilectorum &c.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154427 (bullarium-franciscanum-2514), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154427 (mise à jour : 26/01/2021).