« bullarium-franciscanum-2487 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Eximit, & liberat eas a contributione procurationum Legatis Sedis Apostol. eorumque Nunciis exhibenda. ex Reges. Vatic. Pontif. epist. 25. ann. 2.

  •  
    Anno 1289. die 11. Martii.

  •  
    1289


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Monasterii, quod Custodia B. Mariæ nuncupatur, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, Ordinis S. Claræ Carnotensis Diœcesis Sal. & Ap. Ben.

    Monasterium vestrum sincerâ diligentes in Domino caritate illa vobis animo libenti concedimus, per quæ vos & Monasterium ipsum possitis a gravaminibus præservari. Vestris itaque devotis supplicationibus favorabiliter annuentes, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut Legatis, seu Nuntiis Sedis Apostolicæ procurationes aliquas exhibere, seu in procurationibus ipsis contribuere minime teneamini, neque ad id a quoquam valeatis aliquatenus coarctari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere &c. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem V. Idus Martii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXXVII., pp.-61

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154400 (bullarium-franciscanum-2487), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154400 (mise à jour : 26/01/2021).