Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Compositionem inter Portugalliæ Regem, ejusque Regni Prælatos Eccles. initam confirmat, & nonnulla subjungit, ordinatque. ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 51. anno 2. & Raynaldo ad hunc ann. n. 32. & seqq. mutilate tamen.
-
Anno 1289. die 7. Martii.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Ad perpetuam rei memoriam.
Occurrit nostræ considerationis obtutibus ab antiquo inter Prælatos Regni Portugalliæ, & Algarbii, ac suis vicibus Regnantes in eo super Ecclesiarum, Ecclesiasticarumque personarum juribus, & oppressione libertatis Ecclesiasticæ orta contentio tantò profecto ex temporis diuturnitate molestior, quantò animabus Incolarum Regni prædicti, quibus est proinde charismatum divinorum diutiùs interdicta communio, graviora pericula ingerebat; propter quod cum habeat etiam naturalis instinctus, ut quivis suis laboribus finem votivum præsertim libenter imponat, tantò instantiùs nostris, Fratrumque nostrorum laboribus non vitatis, eidem contentioni sopiendæ vacavimus, quantò magis ex officii debito ad subditorum salutem afficimur, quantòque novimus ad id a longis retro temporibus per Sedem Apostolicam laboratum; prout subscriptorum series, prolixitatis vitandæ gratiâ non singula repetens, sed summa rerum fastigia suffragantia in hoc nostro, Partiumque proposito succincto sermone, quantùm absque sua seductione patitur facti diffusio, prosequens manifestat. Duduma siquidem coram felic. record. Martino Papa iv. prædecessore nostro fuit ex Venerabilium Fratrum nostrorumb ‥ Archiepiscopi Bracarensis, & Episcoporum Regni prædictic parte propositum: quòd nonnulli ex ipsis unâ cum prædecessoribus illorum contra quondam Alphonsumd Portugalliæ, & Algarbii Regem super injuriis & gravaminibus, quæ sibi, Ecclesiis, & personis Ecclesiasticis in derogatione Ecclesiasticæ libertatis per eumdem Regem, & suos irrogata, & irrogari dicebant, coram piæ memoriæ Clemente iv. e quosdam, & postea coram recolendæ recordationis Gregorio x. Summis Pontificibus prædecessoribus nostris tam illos, quàm nonnullos alios articulosf obtulerunt, & eumdem Regem, ut injurias, & gravamina, quæ seriatim exprimuntur in illis, jam irrogata corrigeret, & in futurum a similibus abstineret, per varias Apostolicas sub certâ formâ litteras obtinuere moneri; quòdque idem prædecessor Gregorius reputans præmissis super hoc monitionibus paritum non fuisse, quamdam super prædictis provisionem, seu ordinationem de Fratrum suorum consilio edidit,g diversarum pœnarum, & sententiarum excommunicationis & Interdicti adjectione vallatam; eamque tam ab ipso Rege, quàm ab ejus Successoribus in Regno prædicto statuit, & decrevit in perpetuum observandam. Et quia nec dictus Rex eam observaverat, nec Dionysius Rex Portugalliæ & Algarbii ipsius A. Filius, & in eodem Regno successorh observare curabat; idem Regnum, quod per eosdem Prælatos antea ex certis causis fuerat interdictum, per eamdem dicti prædecessoris Gregorii provisionem, seu ordinationem Ecclesiastico Interdicto subjectum extitit, & adhuc etiam existebat; idemque Rex Dionysius excommunicationis sententiâ innodatus non absque animarum periculo, quæ proinde jam diutiùs fuerant divinorum Sacramentorum participatione privatæi, propter quod Archiepiscopo, & aliquibus ex Prælatis aliis supradictis cum eodem Rege Dionysio apud locum, qui dicitur Guardiaj, convenientibus ad pacis & concordiæ inter se tractatum habendum, præfati articuli dicto Regi Dionysio in sua generali Curia quampluribus Religiosis Baronibus Militibus & nonnullis de Comitatibus ejusdem Regni ad hoc in eadem Curia congregatis exhibiti, & coram eo lecti plene, plane, ac diligenter expositi extiteruntk. Idemque Rex Dionysius de consensu, & consilio Curiæ ipsius, Consiliariorumque suorum ad eosdem articulos singulariter liberâ, & spontaneâ voluntate respondit, Archiepiscopo, & Prælatis eisdem acceptantibus responsionem ipsius, si super hoc Apostolicæ Sedis interveniret assensus. Memoratis autem Archiepiscopis, & Prælatis aliis, ac dicto Rege Dionysio petentibus per eumdem prædecessorem Martinum hujusmodi tractatum, sive compositionem inter eos habitam confirmari, & firmari taliter, quòd robur perpetuum obtineret; idem prædecessor Martinus responsiones prædictas discutiens, quia nonnullas ex eis invènit, etsi forsan juri consonas, captiosis tamen adjectionibus involutas, ipsas fecit in formam redigi juri conformem, & cujuslibet captionis expertem, ut ei confirmatio adhiberi posset absque conscientiæ scrupulo, si forsan peteretur. Reliquas verò adeo comperit defectivas, & a juris tramite alienasl, quòd illis confirmationis beneficium adjicere non valebat conscientiâ reluctante; quia verò dictorum Archiepiscopi, & Prælatorum habebat assertio, quòd super illis etiam articulis, super quibus, ut præmittitur, fuerat defective, nec secundùm jura responsum, sperabant componere taliter, quòd in utilitatem Ecclesiæ habenda super illis compositio redundaret; dictus prædecessor Martinus Venerabili Fratri Nostrom ‥ Episcopo Legionensi, & dilectis filiis ‥ Decano, & ‥ Archidiano de Ledesma Salamantin. omnes prædictos articulos, & responsiones, ut supra exprimitur, reformatas sub bulla sua destinansn eis inter cetera per suas commisit litteras, & mandavit, ut ipsi, vel duo ex eis dictos articulos, super quibus responsiones reformatas fuisse prædicitur, necnon & responsiones ipsas sæpefato Regi Dionysio exhibentes, ipsum diligenter monerent, & efficaciter inducerent, ut responsiones easdem in generali sua Curia de consensu, & consilio ipsius Curiæ, suorumque Consiliariorum coram dictis Archiepiscopo, & Prælatis, quos tunc in eodem Regno præsentes esse contingeret, acceptaret, ita quòd lectis sibi singulis articulis, & plene, plane ac diligenter expositis, responderet ipsis Archiepiscopo, & Prælatis, prout earumdem responsionum series exprimebat, eisdemque Archiep., & Prælatis patentes litteras suo pendenti sigillo munitas super ipsarum responsionum confirmatione ab eadem Sede petenda concederet in forma, quam dictus prædecessor Matrinus sub eadem Bulla destinavit inclusam; Quòdque super aliis articulis, ad quos, ut prædicitur, fuerat defective, nec secundùm jura responsum, taliter idem Rex Dionysius componeret cum prædictis Archiepiscopo & Prælatis, quòd in eorum utilitatem tractata inter eos compositio redundaret, statuque Regni ejusdem, aliisque pensatis circumstantiis, eadem compositio vel ad habendum Apostolicæ confirmationis robur non indigne posset admitti, vel saltem absque remorsu conscientiæ tolerari. Ceterum præfatis Decano, & Archidiacono procedentibus in præmissis juxta traditam sibi formam, memorato Episcopo excusato legitime, sæpefatus Rex Dionysius asserens in aliquibus ex prædictis articulis ipsis Decano, & Archidiacono, ut prædicitur, destinatis, ac sibi juxta tenorem mandati Apostolici exhibitis per eosdem, & specialiter in prædictarum pœnarum, sententiarumque duritiâ intolerabiliter se gravari, dilecto filio Martino Petri Elboren. Cantore, & quondam Stephano Laurentii Clericis suis ad Sedem Apostolicam piæ memoriæ Honorii Papæ iv. prædecessoris nostri tempore destinatis, super hujusmodi gravaminibus ipsius Sedis providentiam imploravit, idemque Prædecessor Venerabilem Fratrem Nostrum L.o Ostiensem Episcopum, & bonæ memoriæ Gervasium tituli S. Martini in Montibus Presbyterum, ac dilectum filium nostrum Benedictum S. Nicolai in Carcere Tulliano Diaconum Cardinales ad discutiendum, & dirigendum hujusmodi negotium deputavitp. Et licèt ipsius prædecessoris Honorii tempore fuerit per Cardinales eosdem diligenter & efficaciter in facta eis commissione processum, ipso tamen prædecessore Honorio morte prævento, idem negotium non potuit expediri. Nobis verò, prout concessit Altissimus, ad apicem Summi Apostolatus assumptis, memoratus Cantor, & dilectus filius Johannes Martini Canonicus Colimbrien. ejusdem Regis Dionysii Nuntii, & Procuratores ad componendum super præmissis sufficiens ab ipso mandatum habentes nostram præsentiam præmissæ implorationis instantiam prosequentes. Nos autem solicitudinem directionis ejusdem negotii memoratis Ostien. Episcopo, & Benedicto Cardinalibus denuo committentes, dilecto Filio Nostro Petro tituli S. Marci Presbytero Cardinali, præfato Gervasio in eadem solicitudine subrogato, ut ad animarum vitanda pericula, quæ in eodem Regno prætacta ingessit hactenus, & adhuc ingerit inveterata dissensio, posset idem negotium celeriùs expediri, Venerabiles Fratres nostros ‥ Bracharensem Archiepiscopum, & Colimbrien. Silven. & Lamecen. Episcoposq præsentes in Romana Curia, & suum, ac suarum Ecclesiarum interesse in eodem negotio, sicut ad eos pertinet, prosequentes, ad prosecutionem ipsius negotii, etiam aliorum Prælatorum, ac omnium Ecclesiarum, Ecclesiasticarumque personarum dicti Regni nomine, de potestatis plenitudine duximus deputandos, plenâ eis, & liberâ componendi cum dicto Rege, seu ipsius Procuratoribus ejus nomine super dictis articulis specialiter & expresse facultate concessâ. Eisdem itaque Archiepiscopo, Episcopis, & Procuratoribus super quampluribus ex prædictis articulis, necnon & super eisdem pœnis, & sententiis per eorumdem Cardinalium, quibus id commisimus, diligentiam, post tractatus varios ad concordiam revocatis, factâque Nobis per eosdem Cardinales de præmissis relatione fideli, demum talis inter partes easdem pax, & compositio intervènit. Prædictis itaque Archiepiscopo, & Episcopis pro se, ac illis, pro quibus ad pacificandum, & componendum eis, ut præmisimus, dedimus potestatem, & præfatis Procuratoribus pro Rege Dionysio memorato in dictorum Cardinalium præsentia constitutis, & dilecto Filio Magistro Nicolao Bartholomæi de Guarcino Scriptore nostro publico Sedis Apostolicæ auctoritate Tabellione, aliisque pluribus Testibus fide dignis præsentibus lecti fuerunt per eumdem Tabellionem singillatim dicti articuli numero quadraginta, super quibus eædem partes se dicebant esse concordes, & præfati Procuratores sæpefati Regis nomine ad singulos singulariter responderunt, quorum responsionibusr prædicti Archiepiscopus, & Episcopi se contentos vocaverunt, & expresse dixerunt. Et deinde iidem Procuratores præfati Regis, Archiepiscopo, & Episcopis memoratis, ac etiam Tabellione præfato pro ipsis, & omnibus ac singulis Ecclesiis, & personis Ecclesiasticis dicti Regni stipulantibus, solemniter promiserunt præfati Regis nomine, ac pro ipso, eumdem Regem expresse ratificaturum approbaturum & acceptaturum omnia & singula contenta in responsionibus supradictis, & tam se, quàm suos quoslibet successores in Regno præfato eadem omnia & singula, quæ in dictis responsionibus continéntur, prout eorum singulorum qualitas exigit, plene adimpleturos, & perpetuò inviolabiliter servaturos, prout in instrumento publico continente prædictos articutos quadraginta, super quibus eadem compositio intervenit, per eundem Tabellionem confecto, exinde & sigillis dictorum Cardinalium roborato pleniùs continetur, cujus tenorem, quia commode cum præsentium serie ipsum eadem capere carta non poterat, aliis nostris mandavimus litteris annotari. Nos igitur de omnium prædictorum Fratrum nostrorum consilios, ad eorumdem Archiepiscopi, & Episcoporum Colimbrien. Silven. & Lamecen. necnon & Procuratorum supplicationis instantiam, compositionem prædictam, quantùm ad responsiones factas ad articulos in dicto instrumento contentos, & omnia, quæ in responsionibus continentur eisdem, auctoritate Apostolica confirmantes, & præsentis scripti patrocinio munientes, ordinamus providemus decernimus atque statuimus in omnibus, & singulis articulis in instrumenti præfati tenore nostris, ut prædicitur, annotando litteris comprehensis, ea, quæ in prædictis factis ad eos responsionibus continentur, tam ab ipso Rege Dionysio, & ejus successoribus, qui continuata temporum, & successionum perpetuitate in sæpefato ei Regno successerint, quàm a quibuslibet Officialibus, & Ministris ipsius, necnon & Baronibus, ceterisque habitatoribus Regni ejusdem, prout singulis eorum competit, inviolabiliter observanda. Quòd si per eumdem Regem Dionysium, aut prædictorum successorum, Officialium Ministrorum & habitatorum aliquem contra prædictam compositionem, & hæc nostra confirmationem ordinationem provisionem decretum sive statutum quidquam fuerit temeraria præsumptione commissum, & idem Rex, vel quivis ejus successor, qui pro tempore præerit Regno prædicto, monitus per loci Ordinarium, in quo id commissum fuerit, vel ipso extra terram præfati Regis absente, per ejus Vicarium, vel per Capitulum Ecclesiæ Cathedralis, Ecclesia ipsa vacante, id infra duos menses non emendaverit, vel sicut ad ipsum pertinebit, non fecerit emendari, ex tunc Cappellat ipsius Ecclesiastico subjaceat interdicto, ita tamen quòd hujusmodi prima monitio, sive per Ordinarium, sive per Vicarium, sive per Capitulum eam, ut prædicitur, fieri contingat, de consilio & assensu Archiepiscopi Bracharensis, qui pro tempore fuerit, vel duorum Episcoporum, & si propter commissum in Civitate vel Diœcesi Bracharen. fuerit facienda, de consilio, & assensu saltem unius Episcopi de Regno prædicto procedat. Quòd si post lapsum duorum mensium prædictorum iterum monitus per Ordinarium, vel Vicarium, aut Capitulum memoratos, per alios duos menses in contumacia non emendandi, vel faciendi emendari perstiterit, loca quælibet, ad quæ ipsum contigerit declinare, quamdiu inibi præsens fuerit, simili subjaceant interdicto. Rursum si fortè post lapsum quatuor mensium prædictorum similiter per Ordinarium, seu Vicarium, aut Capitulum tertiò monitus, aliorum duorum mensium spatio in hujusmodi contumacia manserit obduratus, eo ipso sententiam excommunicationis incurrat, quam ex nunc in eum casum ferimus in eumdem. Omnes autem præmissas monitiones, tam primam, in qua solum debent Archiepiscopi Bracharen. vel duorum Episcoporum, ut præmittitur, aut unius Episcopi, cum contingit monitionem fieri ob commissum in Civitate, vel Diœcesi Bracharen. requiri consilium & assensus, quàm sequentes alias, in quibus non sunt consilium, & assensus hujusmodi requirenda, in scriptis fieri mandamus, & in eis offensam exprimi, super cujus emendatione Rex ejus temporis admonetur. Prælati verò, ac eorum Vicarii, & Cathedralium Ecclesiarum vacantium Capitula diligentiùs caveant, ne ad ipsas sine rationabili, & necessaria causa procedant. Porro si, quod absit, Rex aliquis Portugalliæ taliter monitus prædictas pœnas animo contempserit pertinaci, non immeritò poterit formidare, quòd non solum ad generale interdictum totius Regni prædicti, & cujuslibet alterius Terræ suæ, sed etiam ad absolutionem Vassallorum ejus ab observatione juramentorum fidelitatis, & homagii, quibus sibi affecti fuerint, & ad interdicendum eidem Regi, ne jure Patronatus, si quod habet in dicti Regni Ecclesiis, uti possit, Sedes memorata procedet, prout sibi expedire videbitur, & facti qualitas suadebit. Per hæc autem Prælatis dicti Regni procedendi ex officio suo in aliis casibus, qui compositionem hujusmodi non contingent, non adimimus potestatem, sed eis libera, prout a jure conceditur, sit facultas. Sane sicut compositionem confirmationem ordinationem provisionem decretum statutumque prædicta quoad præfatos articulos comprehensos in tenore prædicto volumus inviolabiliter observari, sic de consueta ejusdem Sedis benignitate concedimus, ut si memoratus Rex Dionysius, aut dictorum suorum quilibet successorum præfatas interdictorum, & excommunicationis sententias a Nobis latas incurrerit, & deinde ad cor rediens plene satisfacere sit paratus, ita quòd ille, qui monitionem fecerat, vel eo extra dictum Regnum absente, ipsius Vicarius exinde meritò sit contentus, satisfactione hujusmodi præstitâ, eo ipso interdicta sint eadem relaxata; Quòdque ipse Rex sive successor a sententia excommunicationis per suum Confessorem in forma Ecclesiæ auctoritate nostra absolvi possit, injunctâ sibi pœnitentiâ salutari. De ipsarum insuper voluntate Partium providemus, quòd postquam idem Rex Dionysius ratificaverit acceptaverit & approbaverit in sua Curia generali ad hoc specialiter congregata omnia & singula, quæ cum dictis Archiepiscopo, & Episcopis per eosdem Procuratores suos acta sunt ejus nomine in præmissis, & hujusmodi nostris confirmationi ordinationi provisioni decreto seu statuto expresse consenserit, eaque ac omnia & singula contenta in eis se, suosque successores in eodem Regno promiserit plene adimpleturos, & perpetuò inviolabiliter servaturos, & super ratificatione acceptatione approbatione ac promissione hujusmodi patentes litteras suo Regio plumbeo sigillo pendente munitas, tam dilectis filiis ‥ Priori Prædic. & ‥ Guardiano Minorum FF. Ordinum Ulixbonen. seu eorum vicem gerentibus Ecclesiæ Romanæ nomine, quàm dicto Archiepiscopo, & singulis Episcopis, vel ipsis absentibus, eorum Vicariis, vel aliqua ejusdem Regni Ecclesia Cathedrali vacante, Vicariis, seu Vicario quoad spiritualia in eadem, necnon & singulis Capitulis Ecclesiarum Cathedralium prædicti Portugalliæ, & Algarbii Regni concesserit in forma, quam Sedes eadem sibi duxerit destinandam; nec ipse Rex Dionysius, nec aliquis successorum ipsius ad observandam præfatam provisionem, sive ordinationem dicti prædecessoris nostri Gregorii aliquatenus teneatur: Nos enim ex nunc decernimus de Partium earumdem expresso consensu ipsam quoad omnes, quos eadem provisio, seu ordinatio contingebat, postquam prædictæ ratificatio acceptatio & promissio factæ, ac litteræ per eumdem Regem Dionysium datæ fuerint, ut præmittitur, super eis fore omnino viribus vacuam, & carere omni robore firmitatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis ordinationis provisionis & constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem Nonis Martii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°LXXXV., pp.56-60
-
(a) Dudum: anno videlicet 1284. ex ejus epist. 63. die 25. Martii data, & in tom. 3. hujus Operis vulgata incip. Ex parte Venerabilium &c.
-
(b) ....: Tellii ex Ord. Min. anno 1278. assumti ex dictis in not. ad epist. 18. Nicolai III. & 17. Mart. IV.
-
(c) Episcop. Regni prædicti: quos recensuimus in not. (e) ad prædict. ep. 63. ut in to. 3. p. 518.
-
(d) Alphonsum: hujus nominis III. in præcedentibus hujus Operis tomis memoratum.
-
(e) Clemente iv. anno 1268. ex ejus diplomate incip. Olim ad nos &c. eo anno prid. Kalend. Augusti ad ipsum Alphonsum dato, & a Raynaldo n. 38. & 39. relato.
-
(f) Articulos: XL. numero, ut infra.
-
(g) Edidit: anno 1275. ut apud Raynaldum ad hunc annum n. 21. & seqq. & etiam in 3. hujus Operis tomo B. 106. Gregorii X.
-
(h) Successor: anno 1279. ob mortem Patris Alphonsi.
-
(i) Privatæ: jam ab anno 1268.
-
(j) Guardia: ad quam urbem translatus jampridem fuit Episcopatus Egitanien. tunc sub Compostellano, nunc Bracarensi Archiepiscopo subjectus.
-
(k) Expositi extiterunt: sed non quales leguntur apud Raynaldum ad hunc ann. n. 18. & seqq.
-
(l) Alienas: al. discordes, uti definit supracitata Martini IV. 63. epistola a Raynaldo diminuta.
-
(m) Fratri nostro: N.
-
(n) Sub bulla sua destinans: nimirum imperfectam illam 63. epistolam, in qua præsertim articuli desiderantur.
-
(o) L.: Latinum Rom. O. P. aliàs in hoc Opere memoratum.
-
(p) Deputavit: hæc Regis legatio, & Pontificis deputatio desunt in Annal. Eccles.
-
(q) Episcopos: præfati Archiepiscopi Brancaren. suffraganeos.
-
(r) Responsionibus: apud Raynaldum ad hunc annum n. 18. & seqq. legendis, & quidem die 12. Februarii factis.
-
(s) Consilio: hoc loco incipit fragmentum epistolæ a Raynaldo publicatæ usque ad illa: injuncta sibi pœnitentia salutari.
-
(t) Cappella: al. Oratorium.