Général
-
Honorius IV (1285-1287)
-
Suspensionem Interdicti Eccles. in quædam loca causa defectionis a Rege Castellæ lati mandat publicari. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. cur. 41. lib. 2. apud Raynaldum ad hunc annum num. 23.)
-
Anno 1286. die 7. Novembris.
-
1286
-
HONORIUS &c.
Dudum fel. record. Martinus Papa c prædecessor Noster intellecto, quòd in claræ memoriæ Alfonsum Regemd Castellæ, ac Legionis filiie, & Emanuel germanus, ac subditi ejus subitò insurgentes, & aspirantes ad totalem exhæredationem illius; Officiales etiam, quos idem Rex in Regnis, & terris suis instruendos duxerat, penitùs amovere, instituere alios, sibique universa jura Regalia subtrahere attentarunt; & eumdem Regem nullum dominium, nullamque potestatem in terris eisdem permittebant haberef; quodque Venerabiles Fratres Nostri Archiepiscopi, & Episcopi, ac dilecti Filii Electi, Abbates, Priores, & universi & singuli Ecclesiarum Prælati, ac Prior Hospitalis Jerosolymitani, & Magistri Templi S. Jacobi Calatravensis, & Alcantaræ Militiarum; ac Capitula, & Conventus, necnon & Nobiles viri Comites, Barones, & alii tàm Clerici, quàm Laici per Castellæ ac Legionis, Toleti, Galletiæ, Sibiliæ, Cordubæ, Murtiæ, atque Gihennii Regna constituti, vel eorum aliqui dicebantur fidelitatis violasse debitum, pro Regi tenebantur eidem: volens super iis opportunum remedium adhibere præfatis Archiepiscopis, Episcopis, Electis, Abbatibus, & aliis ceteris supradictis duxit per suas sub certâ formâ litterasg injungendum, ut eidem Regi efficaciter intendentes omnes Civitates, munitiones, terras, & villas, omniaque Castra, bona, & jura Regis ipsius libera sibi dimitterent & quieta; ipsumque suo dominio, suâque liberè uti permitterent potestate; ac fidelitatis juramenta, & alia omnia consueta, prout tenentur, exhibentes eidem, omnes conjurationes, confœderationes, colligationes, & societates contra hæc factas ab eis dissolverent penitùs, & etiam abjurarent; nec servarent statuta edita super iis, etiam si juramenta de observandis præmissis, vel eorum aliquibus præstitissent; ad quorum observationem eos & quemlibet eorumdem præfatus Prædecessor non teneri decrevit, Venerabili Fratri Nostro ‥h Archiepiscopo Hispalen., & dilectis Filiis … Decano Ecclesiæ Tutelanæ Tirasonen. Diœcesis, ac Magistro Fernando Archidiacono de Bendis in Ecclesiâ Compostellanâ per suas litteras executoribus deputatis. Qui, sicut asseritur, mandati Apostolici formâ servatâ in hujusmodi negotio procedentes in nonnullas personas excommunicationis, & suspensionis, ac in certa loca interdicti sententias occasione hujusmodi promulgarunt, personis ipsis pœnas etiam alias nihilominus infligendo. Cum autem prænominatus Rex, propter quem per executores eosdem hujusmodi processus habitus extitit ad prædicta, viam sit universæ carnis ingressusi; Nos diligentiùs attendentes, quòd cessante causâ, si etiam adfuisset, cessare deberet effectus; volentes quoque animarum profectibus providere omne interdictum per executores ipsos occasione prælibatâ impositum auctoritate Apostolicâ duximus suspendendum. Per suspensionem autem hujusmodi interdicti personas quaslibet, quæ prædictam excommunicationis, vel suspensionis sententiam, aut irregularitatis notam, interdictum hujusmodi non servando, incurrisse noscuntur, nequaquam intendimus a sententiâ eâdem absolvere; vel super irregularitate hujusmodi dispensare: sed eædem personæ suis animabus provideant, prout viderint expedire; alioquin contra personas easdem, prout de jure faciendum viderimus, & expediens fore putabimus, actore domino procedemus. Quocirca Fraternitatibus vestris per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos, vel alter vestrum per vos, vel per alium, seu alios hujusmodi suspensionem, præmissaque alia per Regna prædicta in eorum videlicet locis, de quibus expedire videritis, publicetis; & faciatis etiam publicari. Quod autem in hac parte feceritis, Nobis per vestras patentes litteras harum seriem continentes studeatis fideliter intimare.
Datum Romæ apud Sanctam Sabinam vii. Idus Novembris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXVI., p.585
-
(a) Fratribus ....:
-
(b) Et …: Fernando Hispano ex Ord. Min. anno 1280. a Nicolao III. promoto Burgensi Ecclesiæ, ut supra.
-
(c) Martinus Papa: Hujus nominis IV.
-
(d) Alfonsum Regem: X. dictum Sapientem.
-
(e) Filii: Ac in primis Sancius, qui ei in Regno successit anno superiore; Joannes, & Jacobus.
-
(f) Permittebant habere: Anno 1282., & causam adducit Raynaldus ad eum ann. n. 34.
-
(g) Litteras: Anno 1283., quas cit. Raynaldus refert ibi n. 56, & seq.
-
(h) Fratri nostro …:
-
(i) Ingressus: Anno 1285. ii. Kal. maji.