Général
-
Honorius IV (1285-1287)
-
Ut domum Fratrum de Pœnitentia J. C. vendant pro Monasterio construendo Clarissarum Novi Castri. (Ex Reges. Vatic. epist. 182. apud Waddingum ad hunc annum num. 14. Regesti Pontif.)
-
Anno 1286. die 30. Octobris.
-
1286
-
HONORIUS &c.
Venerabilibus Fratribusa … Archiepiscopo Eboracen.b , &c … Dunelmen.d Episcopo Salutem, & Apostolicam Bened.
Dilectus Filius Nobilis Vir Joannes de Veti Dunelmen. Diœcesis Nobis humiliter supplicavit, ut cum constitutio Concilii Lugdunen.e, quæ Ordines Mendicantes per Sedem Apostolicam confirmatos post generale tamen Conciliumf institutos, quibus ad congruam sustentationem redditus, & possessiones habere professio, seu Regulæ, vel Constitutiones quælibet interdicunt; & post quæstum publicum tribuere victum solet incerta mendicitas subsistere certo modo decrevit; inter cetera statuat, ne ipsorum Ordinum professores domos, seu loca, quæ habent, alienare valeant sine Sedis ejusdem licentiâ speciali; & ea ipsius Sedis dispositioni reservans in Terræ Sanctæ subsidium, vel pauperum, aut alios pios usus per locorum Ordinarios, vel alios, quibus eadem Sedes Apostolica commiserit, convertenda, & Fratres Ordinis Pœnitentiæ Jesu Christig, qui est de Ordinibus memoratis, domum, quam habent in Novo Castroh super Tynami Dunelmen Diœcesis, duxerint deserendam, idemque Nobilisj in ea Monasterium Monialium, sui Sororum Ordinis Sanctæ Claræ pro animæ suæ ac parentum suorum remedio construere piâ devotione proponat, domum ipsam ad hoc vendi sibi vestro ministerio mandaremus. Nos itaque pium Nobilis ejusdem propositum commendantes Fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si quod de ipsius domus desertione proponitur, veritate fulcitur; ipsam cum suis pertinentiis Nobili memorato ad prædictos usus, & non alios vendere auctoritate Nostrâ curetis pro pretio competenti, inducentes eum in corporalem possessionem illius, & defendentes inductum; contradictores, & rebelles per censuras Ecclesiasticas, appellatione postpositâ compescendo. Pretium autem, quod pro ipsâ domo receperitis, vel deponendo apud aliquem locum Sacrum, vel aliàs in tuto convertentes Nobis ipsius, quantò ejus significare studeatis per vestras patentes litteras quantitatem.
Datum Romæ apud Sanctam Sabinam iii. Kalendas Novembris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXV., p.584
-
(a) Fratribus …: Joanni Romano ex Eboracen. Thesaurario anno superiore promoto.
-
(b) Eboracen.: Vulgo York Angliæ Septentrionalis 2. Metropolis.
-
(c) Et …: Antonio Beack magni nominis viro ann. 1284. assumto.
-
(d) Dunelmen.: Vulgo Durham al. Duresme urbis Angliæ Septentrionalis sub Eboracensi Archiepiscopo.
-
(e) Constitutio Con. Lugdunen.: Anno 1274. celebrati cap. incipien. Religionum diversitatem.
-
(f) Generale Concilium: Lateranense IV. anno 1215. coactum.
-
(g) Ordinis pœnitentiæ J. C.: De quo alias verba fecimus.
-
(h) In novo Castro: In Comitatu Northumbriæ, Angliaque Septemtrionali 4. mill. Anglic. ab ora Oceani Germanici, & 10. a Dunelmo distante in Boream versus Scotiam.
-
(i) Tynam: al. Tinam fluvium illius Regionis.
-
(j) Nobilis: Joannes de Veti superius nominatus.