Général
-
Martin IV (1281-1285)
-
Ut nonnullis Perusinis Eccles. censuris innodatis absolutionem tribuat per se, vel per alios. (Ex Reges. Vatic. epist. 43. apud Waddingum ad hunc ann. n. 10. Regesti Pontif., testante etiam Raynaldo n. 16.)
-
Anno 1284. die 4. Februarii.
-
1284
-
MARTINUS &c.
Dilecto Filio Fratri Deotalevea de Perusio Ordinis Fratrum Minorum Sal., & Apostol. Bened.
Dudumb in … Potestatem, … Capitaneum, Consiliarios, & certas singulares personas Civitatis Perusinæ excommunicationis, & in Civitatem ipsam Interdicti sententias sub certâ formâ, præter alias temporales, & personales pœnasc per Nos ipsis impositas, propter detestabiles eorum inobedientias, & notorias contumacias; nec non, & propter graves, & multiplices excessus perpetratos, & continuatos diutiùs per eos contra Fulginates, & Terras, ac bona ipsorum in Nostrum, & Ecclesiæ Romanæ contemptum; sicut in Nostris continetur processibus; duximus, exigente justitiâ, promulgandas. Cum autem Potestas, Capitaneus, & alii supradicti derelicto indevotionis invio, per quod periculosiùs aberraverant; ad devotionis semitam se consultiùs reducentes, per Syndicum proprium ad hoc specialiter constitutum super præmissis eccessibus juraverint Nostris, & ipsius Ecclesiæ præcisè stare mandatis; & nonnullas de satisfaciendo præstiterint cautiones. Nos licèt contra dictos Perusinos, consideratis ipsorum gravibus, & notoriis eccessibus, ac contumaciis manifestis, majorem de jure potuissemus exercuisse rigorem; tamen ad mansuetudinem Nos potiùs convertentes, ac rememorantes devotionis constantiam, qua prædicti Perusini præteritis temporibus erga prædictam Ecclesiam viguerunt; sperantes quoque, quòd quantò benigniùs se a Nobis tractari perciperent, tantò ferventiùs in Ecclesiæ præfatæ devotione consurgerent; voluimus & Venerabili Fratri Nostro G. Corinthien. Archiepiscopod per Nostras litterase sub certâ formâ mandavimus, ut ipse ad Civitatem prædictam se personaliter conferens singularibus personis Civitatis ejusdem, ac Diœcesis Perusinæ, cum foret requisitus ab eis, auctoritate Nostrâ, juxta formam Ecclesiæ beneficium absolutionis impenderet; & Venerabili Fratri Nostro …f Episcopo, & dilectis Filiis Clero Perusino, tam Religiosis quorumcumque Ordinum, quàm Sæcularibus, quos de Civitate prædictâ præceperamus exire, redeundi ad Civitatem eamdem; & Interdicto relaxato prædicto, ibidem, quæ ad suum spectant officium, sicut priùs, exercendi liberam auctoritatem, & licentiam, largiretur, prædictis processibus quo ad omnia alia in processibus ipsis contenta in suo robore duraturis. Mandaret quoque Perusinis prædictis ex parte Nostrâ, quòd infra diem Dominicum, quo cantatur Lætare Hierusalemg, proximè futurum de dictis pœnis pecuniariis, quas incurrerant, & de illatis damnis, atque injuriis ab aliis contentis in processibus supradictis juxta Nostrum arbitrium Nobis, & eidem Ecclesiæ plenariam satisfactionem intenderent. Alioquin prædiceret eisdem, quòd si hoc facere juxta Nostrum beneplacitum non curarent, ex tunc prædictos Potestatem, Capitaneum, Consiliarios, & alias singulares personas excommunicationis sententiæ, quam ex tunc in ipsos pertulimus; & prædictam Civitatem interdicto Ecclesiastico, cui ex tunc similiter ipsam subjecimus, voluimus subjacere, ita videlicet, quòd ex tunc, si secus facerent, singulares personæ in excommunicationis, & eadem Civitas in interdicti sententias relaberentur. Episcopus etiam, & Clerus prædicti de Civitate memoratâ iterum exirent, quæ per processus prædictos hactenus mandabantur eisdem per omnia servaturi. Verùm licèt idem Archiepiscopus mandatum Apostolicum in parte super præmissis extiterit executus; quia tamen, sicut asseritur, aliqui ex prædictis nondum hujusmodi absolutionis beneficium habuerunt: Nos eis, sicut aliis in hac parte providere volentes, Discretioni tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus omnibus illis utriusque sexus prædictarum Civitatis, & Diœcesis dumtaxat, quos ex prædictis inveneris non absolutos taliter remansisse, cum ab eis fueris humiliter requisitus, prædictarum litterarum eidem Archiepiscopo directarum per omnia modo & formâ, & conditionibus, ac tenore servatis, juxta formam Ecclesiæ auctoritate Nostrâ per te, vel per alium, seu alios Fratres tui, & Fratrum Prædicatorum Ordinum beneficium absolutionis impendas; rescripturus Nobis fideliter quidquid fieri contigerit in prædictis. Non obstante indulgentiâ &c.h
Datum apud Urbemveterem ii. Nonas Februarii, Pontificatus Nostri Anno Tertioi.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LIX., p.516
-
(a) Fr. Deotaleve: Per hanc epistolam nobis noto; & aliam 171. Clementis IV. Non intendimus &c. anno 1268. die 13. Junii datam, ibique relatam; ubi mendose dicitur de Rocelene al. De otalive.
-
(b) Dudum: Anno 1282. ex epist. 25. Diebus istis præteritis &c. die 16. Aprilis Hispellatibus data, ibique relata.
-
(c) Personales pœnas: In prædicta epistola expressas.
-
(d) G. Corinthien. Archiepiscopo: Guillelmo de Morbecca ex Ord. Prædic. anno 1277. assumto ex scriptoribus ejusdem Ordinis.
-
(e) Per Nostras litteras: Quæ desunt in Bullario dicti Ordinis Prædicatorum.
-
(f) Fratri Nostro …: Bernardo Cario ex Ughello to. 1. Ital. Sac.
-
(g) Lætare Hierusalem: Quæ iv. est Quadragesimæ, fuitque eo anno dies 22. Februarii.
-
(h) Indulgentia &c. Ut in præmissa 8. usque mentio habeatur.
-
(i) Hoc anno die 21. Junii hoc idem Pontifex commisit Fr. Angelo Perusino O. M. per litteras Contigit hactenus &c. ut infra.