Général
-
Martin IV (1281-1285)
-
Divina celebrent Officia, & Eccles. ministrent Sacramenta hominibus Leopolitanis a censuris Eccl. absolutis. (Ex Reges. Vatic. Pontif. epist. 111. tom. 2. ann. 2.)
-
Anno 1283. die 16. Februarii.
-
1283
-
MARTINUS &c.
Dilectis Filiis … Guardiano, & Fratribus Minoribus Civitatis Sancti Leonisa Salutem, & Apost. Benedictionem.
Cum dilecti Filii homines Civitatis Sancti Leonisb propter eorum devotionis studia, quibus ad Nostra, & Ecclesiæ Romanæ mandata liberaliter tanquam benedictionis Filii redire curarunt, digni reputentur a Nobis gratia & favore; Universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus cum dilectus Filius …c Electus Feretranusd Canonicos Feretranos ab Ecclesia Feretrana ex certis causis ad tempus duxerit excludendos; quotiens ab eisdem hominibus interim requisiti fueritis; dummodo ab excommunicationum, & interdicti sententiis, quibus tenentur, sint legitimè absoluti; in præfatâ Civitate usque ad Nostrum beneplacitum Divina celebretis officia, & ministretis eis Ecclesiastica Sacramenta. Nos enim propter hoc non intendimus juri Feretranæ Ecclesiæ in aliquo derogare.
Datum apud Urbemveterem xiv. Kalendas Martii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XLIII., pp.504-505
-
(a) S. Leonis: Quorum Cœnobii meminit Waddingus ad ann. 1292. n. 28., ubi fatetur ferri constructum fuisse a S. P. Francisco, vel ejus discipulis, eratque 9. al. 10. Custodiæ Feretranæ in Provincia Marchiæ Anconitanæ ex veteri sæpe cit. Provinciali Ordinis nostri.
-
(b) Civitatis S. Leonis: Al. Leopolis in limite Flaminiæ prope fluvium Ariminum vulgo Marecchia Episc. tunc nemini nisi Rom. Pontifici, nunc Urbinati Archiepiscopo suffraganeus in Ducatu Urbini, a qua Metropoli 20., ab Arimino vero 18. mill. distans in monte Feretrano cum arce fere inexpugnabili.
-
(c) Filius …: Robertus sedit usque ad ann. 1291. ex to. 2. Ital. Sac. Ughelli.
-
(d) Feretranus: Qui & S. Leonis, & Leopolitanus a loco residentiæ nuncupatus invenitur; etsi modo Pinnæ Billorum Oppido suæ Diœcesis moretur.