Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Super criminibus Abbatis S. Salvatoris linguæ Messanen. O. B. inquirant, an evocandus sit ad Sedem Apostol. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 185. anni 2.)
-
Anno 1279. die 1. Octobris.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Dilectis Filiis .... Priori Prædicatorum, & .... Guardiano Minorum Fratrum Ordinum Messanen.a Sal., & Apostol. Bened.
Sicut dilecti Filii Fratres Nyfus de Sancto Leone, Pafnutius Nyfus de Ducio, & Leontius Monachi Monasterii Sancti Salvatorisb de linguâ Messan.c Ordinis Sancti Basiliid suâ Nobis petitione monstrarunt; Monasterium ipsum, quod hactenus florere in spiritualibus, & abundare in temporalibus consuevit, propter malitiam, & incuriam Ysachii, qui gerit se pro Archimandritae dicti Monasterii, in utrisque miserabiliter est collapsum. Idem namque Archimandrita non curans prosequi, quæ competunt observantiæ Regulari vitam ducit admodum dissolutam incontinentiæ vitio publicè laborando, ac intolerabilem patiens in litteraturâ defectum bona dicti Monasterii dilapidavit, & adhuc dilapidat enormiter, & consummit; prædictus quoque Archimandrita datus in reprobum sensum litteras sub nomine Sedis Apostolicæ præsumptione damnabili fabricari fecit, seu etiam fabricavit, ac perjurii & homicidii criminibus irretitus, irregularitatis notâ respersus, & symoniæ labe pollutus dissolvere dictum Ordinem, & ejus observantias non expavit in animæ suæ periculum, & ejusdem Monasterii non modicum detrimentum. Quare prædicti Monachi Nobis humiliter supplicarunt, ut cum ipsi memoratum Archimandritam super iis, & aliis diversis criminibus, super quibus eum constanter asserunt publicâ infamiâ laborare, parati sint apud Sedem ipsam legitimè accusare; admittere eos ad accusationem hujusmodi dignaremur facientes dictum Archimandritam propter hoc personaliter ad Nostram præsentiam evocari. Verùm quia, si præmissa veritati nituntur, verisimile fore videtur, tot, & talia de statu Monasterii & Archimandritæ prædictorum ad vestram notitiam pervenisse, ita quod super iis, quæ committimus vobis, absque inquisitione aliquâ, vel indagine ad unum vel ad aliud possitis vestros animos informare; Discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si secundum Deum & conscientias vestras vobis videbitur fore ad petitam citationem hujusmodi procedendum, dictum Archimandritam ex parte Nostrâ peremptoriè citare curetis, ut infra duorum mensium spatium post citationem vestram personaliter, alioquin per se, vel per Procuratorem idoneum Nostro se conspectui representet facturus, & recepturus super hoc, quod ordo dictaverit rationis; ut Nos super hujusmodi negotio aliqualiter informati sive propter ordinem judicii, cujus forma id exposceret; aut aliam causam quantumque, quæ ad personalem citationem hujusmodi Nos moveret, certius ordinare possimus, an idem Archimandrita sit personaliter ad Nostram præsentiam evocandus. Diem verò citationis & formam, & quicquid inde feceritis Nobis per vestras litteras harum seriem continentes studeatis fideliter intimare. Non obstante aliquâ indulgentiâ Sedis Apostolicæ, per quam vobis, vel Ordinibus vestris &c.f
Datum Viterbii Kalendis Octobris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXXXIII., p.422
-
(a) Messanen.: Siciliæ clarissimæ Metropolis, ubi uterque Ordo Prædicat. & Minor. ab eorum primordiis locum obtinuerat.
-
(b) Monast. S. Salvatoris: De quo Pyrrhus Rochus consuli poterit in not. Messanen.
-
(c) De lingua Messan.: Al. in lingua Phari a loco extra Civitatem in ora maris nuncupata; cujus Monasterii Monachorum Archimandritam ferunt dedisse anno 1212. discipulis S. P. Francisci locum cum Oratorio S. Leonis Papæ in cit. lingua Phari ad tertium ab Urbe lapidem, ut est apud Cagliolam in Hist. Sicula Min. Convent. p. 43.
-
(d) Ordinis S. Basilii: Videlicet Græcorum nationis.
-
(e) Archimandrita: Nempe Monachorum Præfecto, velut Abbate.
-
(f) Vestris &c.: Ut in epist. præcedenti usque mentio habeatur.