« bullarium-franciscanum-2209 »


Général

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    In controversia cum Archiepiscopo Eboracen. super Crucis gestatione hortatur, ut modestè, ac temperatè agat pro communi bono, ac quiete. (Ex Reges. Vatic. epist. 153. apud Waddingum ad hunc ann. num. 15. Annal.)

  •  
    Anno 1279. die 20. Septembris.

  •  
    1279


  •  

    NICOLAUS &c.

    Venerabili Fratria .... Archiepiscopo Cantuarien. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Cum inter Cantuarien., & Eboracen.b Archiepiscopos, qui fuerunt pro tempore, super bajulatione Crucisc fuerit, sicut te ignorare non credimus, diutiùs litigatum; nec adhuc hujusmodi causa litigii sit sopita; cupimus sic circa negotium ipsum efficaciter sollicitudinis Nostræ partes apponere, quòd eidem causæ finis prosperitatis adveniat; obvietur jurgiorum anfractibus; & exindè tàm Ecclesiis, quàm populis illarum partium, quos charitativâ dilectione prosequimur, spiritualis gaudii, & optatæ quietis commoda subsequantur; prout per alias Nostras litterasd in brevi, dante Domino, evidentiùs apparebit. Ut igitur cessantibus hinc indè turbinibus, via lucidior Nostris conceptibus præparetur; ex quâ negotium hujusmodi faciliùs dirigat gratia salutaris; Fraternitatem tuam rogamus, & hortamur attentè, quatenus quod in hac parte scribimus, debitâ maturitate præmeditans in jucundo adventu Venerabilis Fratris Guillelmie Eboracen. Archiepiscopi nuper cum gratiâ Nostræ benedictionis ad Eboracen. Ecclesiam accedentis super hoc salvis tuis, & Ecclesiæ tuæ juribus, sic te providè gerere studeas; sic prædecessorum tuorum rigorem tuâ modestiâ temperare procures; quòd negotium ipsum juxta conceptus eosdem efficacius ad laudem Altissimi, salutem animarum, quietem prædictarum Ecclesiarum, & populi valeat terminari; tuque possis exinde meritò commendari.

    Datum Viterbii xii. Kalendas Octobris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXXX., p.418

  •  
    (a) Ven. Fratri …: Joanni Peckam Anglo ex Ord. Minor. assumto hoc anno die 28. Januar. per litteras Solicitudinis Apostolicæ &c.
  •  
    (b) Eboracen.: Vulgo York secundam Regni Angliæ Metropolim.
  •  
    (c) Crucis: In Provincia Cantuariensi, cujus Antistites obstabant, diuque litigatum est.
  •  
    (d) Nostras litteras: Quæ nondum nobis innotuerunt.
  •  
    (e) Guillelmi: Wicwani a Pontifice hoc anno consecrati.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154122 (bullarium-franciscanum-2209), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154122 (mise à jour : 26/01/2021).